Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] abactor, oris

[RSL] 
subs. m. FORMA abigeator apud iuris consultos; abigeus a saec. II ec. > abigeius technicum Isid Orig 10.14. DLAT abigeus > abigo. ETYM abigere Isid Orig 10.14. Abactor ... ab abigendo. [FREQ minima 6indicia 0,36/d.c.m. 239-169 Enn] uocabulum apud iuris consultos et grammaticos frequens, aliis tamen scriptis litterariis inuenitur, usibuss saepius mediis, saepius prosa; inde ab initiis apparet, at saec. I aec. deest.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis10,14
dramatica12,2
exponens10,56
narratiua30,56
diachronicaIII-II aec.10,25
I-II ec.10,26
III-V ec.40,42
diaphasicadocta10,46
media50,36
diastraticalitteraria50,36
technica10,36
modusprosa50,34
uersu10,45
   ¶ a iumentorum et pecorum fur — ladrón de ganado o cuatrero [HYPER fur DOM Hispani maxime abactores sunt] 239-169 Enn Trag 299-300. impetrem fac facile ab animo ut cernat uitalem abigeum. 125 Apul Met 7.26.10. cadauer ... terrae dedere, meum uero Bellerophontem abactorem ... criminantes. 404 Sulp Sev Chron 1.18.6. si uiua penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet. → 1 abactor Serv Georg 3.408.1. Hiberos abactores; fere enim Hispani omnes acerrimi abactores sunt ... Hiberi gens in Ponto; sed magis de Hispanis intellegendum, quorum in latrociniis fama praeponderat. doctum Isid Orig 10.14. Abactor est fur iumentorum et pecorum, quem uulgo abigeium uocant. Gloss 2.563.47. fur, minator. 5.259.42. caballi fur uel ceterarum animalium. 2 abigeator Coll Mos 11.3. abigeatores sunt qui unum equum uel duas equas totidemque boues, oues uel capras decem, porcos quinque abegerint. Gloss 2.3.38. abigeator abactor ἀπελάτης. 3 abigeus Dig 47.14.1.1. Abigei autem proprie hi habentur, qui pecora ex pascuis uel ex armentis subtrahunt et quodammodo depraedantur. Gloss 2.3.33. ἀπελάτης. 4.201.14. qui tollit rem alienam. 5.43.4. latro. 5.492.15. auarus. 
in eo, quod abactor abigendi officium quasi artem ducebat, a reliquis furibus differebat → Dig 47.14.1.1. abigendi studium quasi artem exercent, equos de gregibus uel boues de armentis abducentes. ceterum si quis bouem aberrantem uel equos in solitudine relictos abduxerit, non est abigeus, sed fur potius.
iuris consulti autem pro numero pecorum abactorum siue abactorem siue furem eum nominant → Dig 47.14.3.pr. Oues pro numero abactarum aut furem aut abigeum faciunt. 48.19.16.7. Quantitas discernit furem ab abigeo: nam qui unum suem subripuerit, ut fur coercebitur, qui gregem, ut abigeus.
b is qui seruum uel puerum seducit — delincuente que roba niños o esclavos [HYPER fur SIM →plagiariusa] → Gloss 4.301.25. qui seducit seruum alienum uel pecus. 5.321.37. plagiarius abigeator qui inducit pueros et sollicitat seruos. 5.234.7. plagiarius abieiator qui mancipium ... distrahit.
Abigeus. a cognomen — cognomen Abígeo [HYPER NOMEN cognomen] Inscr Cil 8.16586. Claudius Abigeus libertus.
b equi nomen — el caballo Abígeo [HYPER NOMEN equus] Inscr 131 Cil 6.10048. In Abigeio uictor eminuit ... sine flagello.

Ad portam Latinam ...