Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] allegoricus, a, um

[RSL] 
adi. FORMA allēgoricus. ETYM ἀλληγορικός, allegoria. DLAT allegorice. [FREQ humilis 42indicia 3,1/d.c.m. 197 Tert] uocabulum tardum scriptis litterariis argumentando proprium, prosa usibusque mediis; apud paucos auctores, maxime Christianos, inuenitur.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis418,4
narratiua10,21
diachronicaI-II ec.20,52
III-V ec.405,9
diaphasicamedia423,9
diastraticalitteraria423,9
modusprosa423,6
   ¶ a CHRIS qualitatem orationis uel sermonis allegorice interpretandorum expressit — alegórico [SIM →figuratus DOM textus, narractio, sermo elocutio, lectio, narratio, scriptura, sermo; operimentum per quod ueritas occulitur ambages, narratio, obscuritas, obtentio, sermo, tegmen] 197 Tert Nat 2.12.17. eleganter quidam sibi uidentur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari tempus esse, et ideo Caelum et Terram parentes, ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum quia tempore omnia dirimantur, et ideo uoratorem suorum quod omnia ex se edita in semetipsum consumat. 207 Tert Adu Marc 3.14.6. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. 330 Arnob 5.31.3. positum uerborum fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et subditiuis intelleguntur omnia illa secretis. 398 Aug Serm 3.23. Omnis enim figurata et allegorica lectio uel locutio, aliud uidetur sonare carnaliter, aliud insinuare spiritaliter. → Gloss 5.46.5. allegoricum: altum uerbum legis exquisitum. 
b lingua communi ut symbolicus interpretatus est — simbólico [SIM →symbolicus] 213 Tert Pudic 8.11. Meminimus enim et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scaena et persona et tamen congruentissime exprimentes.

Ad portam Latinam ...