[RSL] subs. m. FORMAn. pl. armora ad IIIam declinationem pertinens, sicut femoraEM Chiron 580. armora. 241. ab armoribus et renibus. ETYM *ar- > PIe. *h2(e)rH-mo-, PIt. *ar(a)mo- 'brachii cum scapulis complexio'; sing. semanticam classem praesertim scriptis technicis significat, uel adiectiuis dexter laeuus sinister coniunctum. DLAT armilla. DROMcat. armó, fr. ars 'equi scapula', rum. arm 'brachium'; cast. enarmorarse 'in armos equus erigi'. [FREQ media 149indicia11/d.c.m. 230-184 Plaut] uocabulum scriptis technicis ad agri culturam et ueterinariam artem pertinentibus aptum; nec non litterariis omne genus, praesertim exponendo narrando, item satiricis; usibus praecipue doctis (uersui heroico), mediis quotidianis (saturae); omnibus temporibus, magis ec., apparet; eius frequentia incerta est, cum armorum, armis ad arma pertinentibus confligens, nam duo uocabula scriptis bellicis abundat, quale uideri potest apud Verg Aen 4.11. quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
5
1
dramatica
2
4,5
exponens
73
25
lyrica
1
4,3
narratiua
62
12
satirica
6
32
diachronica
III-II aec.
1
2,5
I aec.
12
4,3
I-II ec.
57
15
III-V ec.
79
12
diaphasica
docta
55
26
media
91
8
quotidiana
3
7
diastratica
litteraria
85
7,6
technica
64
24
modus
prosa
88
7,3
uersu
61
34
¶sub communi sensu ad id quod bene factum uel concinnatum est, perfectam brachii cum corpore compagem significauit; quare animalis acrum, praesertim anteriorem, cum scapula designauit — bajo el contenido semántico general de 'lo que está ajustado o bien hecho', significó la precisa y arreglada unión de la pata con el tronco; designó la extremidad del animal cuadrúpedo, habitualmente delantera, en su conjunción con el tronco e incluyendo los omóplatos, la paletilla o pata delantera [HYPERartusbHOLcorpusMER crus, scapula, tergum DOM crines qui super armum cadunt iuba] 230-184 Plaut Frag cert (Agroec) fr1. quasi lupus ab armis ualeo, clunes infractos fero. 29-19 Verg Aen 11.497. ludunt ... equi iubae per colla, per armos. 50-60 Calp 5.85. impressurus oui tua nomina ... tibi lites auferet ingentes lectus possessor in armo. 350 Sol 19.19. tragelaphi uillosos habent armos. → Ps Dosith Leid. ὑπόπλευρον ἀκρώμιον 'cresta del omóplato', 'cruz del caballo' armum. Ps Dosith Mon. omoplate armi. Gloss 2.23.21. ὠμοπλάτης. 4.311.2. scapula. 4.484.8. alnus: nunc populus aut scapularis summitas. praesertim armum lupi tragelaphi, ouis leporis, quae omnia mensae iucunda uidebantur — sobre todo del lobo, el íbice, la oveja, la liebre, elogiables por su sabor 230-184 Plaut Frag cert (Agroec) fr1. 34-30 Hor Sat 2.4.44. fecundae leporis sapiens sectabitur armos. 50-60 Calp 5.85. 80 Mart Epigr 7.20.5. Santra ... rectam uocatus cum cucurrit ad cenam ... poscit ... utramque coxam leporis et duos armos. 350 Sol 19.19. muli — del mulo 34-30 Hor Sat 1.6.106. mantica cui mulo lumbos onere ulceret atque eques armos. apri — del jabalí 29-19 Verg Aen 10.711. substitit aper infremuitque ferox et inhorruit armos. 2-8 Ov Met 8. feruida cum rauco latos stridore per armos apri spuma fluit. canis — del perro 79 Plin Nat 29.57. supplicia annua canes pendunt, ... uiui in furca sabucea armo fixi. pantherae — de la pantera 79 Plin Nat 8.62. pantheris … sunt qui tradant in armo iis similem lunae esse maculam crescentem in orbem seque cauantem pari modo. iuuenci siue tauri — del ternero o del toro 80-90 Stat Theb 1.134. indignantes iuuenci, quis nondum uomere multo ardua nodosos ceruix descendit in armos. 3.332. sic nota in pascua taurus bellator redit, aduerso cui colla suoque sanguine proscissisque natant palearibus armi. elephantis — del elefante 92 Sil 4.616. immensos elephanti ... per armos et laterum extentus uenit atra cuspide uulnus. ursae — de la osa 180 Hyg Fab 177.3. ursa ... habet ... in armo stellam unam. arietis — del carnero 390-406 Vulg Num 6.19. ponet super ignem ... armum coctum arietis. siue leonis — o del león 394-404 Claud In Gild 364. leo fractos inglorius armos supposuit. bestiarum mythologicarum quoque, ut centaurus — también de seres mitológicos, como el centauro 2-8 Ov Met 12.396. aurea ex umeris Cyllari centauri medios coma dependebat in armos. uel belua quae Andromedam terrebat — o el monstruo que acechaba a Andrómeda 2-8 Ov Met 4.719. terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curuo tenus abdidit hamo. uel item is aper, qui Calidone exstiterat — o, de nuevo, un jabalí, en este caso el de Calidón 2-8 Ov Met 4.719. dextro ... frementis in armo Inachides ferrum curuo tenus abdidit hamo. item sideribus quibus haec animalia repraesentantur — asimismo, en las constelaciones que los representaban 14 Germ 503. aries ... tauri armum subit et flexi duo sidera cruris. 334-337 Firm Math 8.4.5. Arietis ... partes ... sunt constitutae ... in armo dextro, XX. et XXI. et XXII. uel historicus equus, qualis Bucefalas — o algún caballo histórico como Bucéfalo 79 Plin Nat 8.154. Bucephalan eum uocarunt ... ab insigni taurini capitis armo inpressi. 350 Sol 45.8. equus Bucephalus dictus ... ab insigni, quod taurinum caput armo inustum habebat. at de equo magis loquitur cum plurima scripta Latina, et historica et epica, ad bellum referant — pero es el caballo, debido al carácter bélico de muchos de los textos latinos, tanto históricos como épicos, el animal del que más se nombran los brazos o remos 29-19 Verg Aen 11.497. 2-8 Ov Met 6.229. frenis ... manu moriente remissis in latus a dextro paulatim defluit armo. 45-95 Stat Silu 1.1.48. rigidis stant colla sonipedis iubis uiuusque per armos impetus. 394-404 Claud Quart cons 548. discussae ... iubae sonipedis sparguntur in armos. qui, suae complexionis causa, armo anteriore saucius cernuus incumbebat — por su propia constitución, el caballo herido en la pata delantera se derrumba hacia delante [DOM cernuus] 29-19 Verg Aen 10.894. quadripes ... eiecto ... incumbit cernuus armo. 63-65 Sen Oed 144. sonipes in ipso concidit gyro dominumque prono prodidit armo. 92 Sil 10.255. cernuus inflexo sonipes Poenum effuderat armo. peculiare equo erat id, ut armos erigeret — era característico el acto de enarmorarse o ponerse de manos, elevando los brazos 80-90 Stat Theb 6.502. flauus Arion ... erectus in armos stat. 9.284. figitur ... ualidos sonipes Aetolus in armos. posteriora acra etiam designauit, praecipue ad ilia pertinens; quod grammatico quodam eruditorum proprium, ut maxime poeticum, uideretur — también designó las patas traseras del animal, especialmente en referencia al ijar; lo cual pareció demasiado poético a algún erudito 29-19 Verg Aen 6.881. seu spumantis equi foderet calcaribus armos. 2-8 Ov Met 12.302. fugit ... saucius armo dexteriore Medon. → Serv Aen 6.881. Foderet calcaribus armos. species pro genere: equi 'armos' pro equo posuit; non enim possunt armi calcaribus fodi. peculiaris animalis pars, totum animal significauit — como parte representativa del animal, llegó a aplicarse a este en su conjunto 79 Plin Nat 18.159. quin et armo talpae contacta semina uberiora esse. 395-397 Claud Rapt Pros 2.211. iuuencam cum leo possedit ... rabiem totos exegit in armos. armus equi, praesertim bellatoris, fortitudinis exemplar signumque factus est — siendo considerada dicha parte resumen y símbolo de la fuerza del caballo, especialmente el de guerra 80 Val Fl 2.547. celsior armos taurus. 370-405 Prud Psych 180. quem equum pelle leonis texerat et ualidos uillis onerauerat armos. 394-404 Claud In Ruf 2.362. Par uestitus equis: ferrata fronte minantur ferratosque leuant securi uulneris armos. immo in culina bona dapes uidebatur — también era valorado en la cocina 80-90 Stat Theb 12.172. timor omnibus iuuencis ... quos illa fames escendat in armos. 382 Hier Sam I 9.24. Leuauit autem cocus asini armum, et posuit ante Saul. quamuis humerus et armus certe differebant, earum mutationes saepe fiunt — sin embargo, y pese a la distinción estricta entre humerus 'hombro u omóplato del ser humano' y armus 'paletilla del animal', lo cierto es que las interferencias entre ambas palabras son frecuentes [HOL brachium] 2-8 Ov Met 10.700. modo leuia fuluae colla iubae uelant, digiti curuantur in ungues, ex umeris armi fiunt. 79 Plin Nat 11.243. uni homini iuguli, umeri, ceteris armi. → Paul Fest 24. antiqui umeros cum brachiis armos uocabant. 364.44. Sicut arma ea, quae ab humeris dependentia retinentur manibus, quoniam quidem non minus in nobis eam partem corporis armum uocari existimandum est. p4.2. Legibus etiam Laurentum sanctum est, ne pomum ex alieno legatur in armum, id est, quod humeri onus sit. Serv Aen 11.644. Per armos Herminii abusiue: nam proprie armi quadrupedum sunt. Isid Orig 1.62. umeri dicti, quasi armi, ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt. 18.5.2. Arma ... proprie dicta sunt eo quod armos tegunt. Nam arma uel ab armis dicuntur, id est ab umeris. Schol Stat Theb 7.634. (Venit hasta) per armos equi scilicet. Possumus enim scapulas hominum 'armos' dicere. et ad brachium saepe pertinuit, interdum fortitudinem etiam adhibens — y fue a menudo aplicado al brazo humano, representando aquí a veces la fuerza 29-19 Verg Aen 11.644. latos huic Herminio hasta per armos acta tremit. 5 Gratt 2. prius omnis in armis spes fuit et nuda siluas uirtute mouebant. 62-65 Lucan 9.831. manum ille retecto ense ferit totoque semel demittit ab armo. 399 Hier Epist 78.29. non parcat manus nostra armum ... de ore leonis extrahere. VET scriptis technicis quoque apparuit, ad artem ueterinariam praesertim pertinentibus quibus eius aegritudines tractabantur —fue utilizado abundantemente en tratados técnicos, sobre todo de medicina veterinaria, en los que se trataban sus dolencias 390 Veg Mulom 2.83. Si gamba uel armus ... ex ictu tumere coeperit. 2.45.8. Armi doloris haec sunt signa: pedem priorem tentum quasi rigidum aforis extrahit. earumque remedia — y los remedios correspondientes 60 Colum 7.7.3. Nam cum distendetur aqua cutis capellae ... sub armo pellis leuiter incisa perniciosum transmittat umorem. 350 Pelagon 332. oua gallinacea III ... aceto subigito et facito tractam et sic utere aut in armo aut in lumbis. 45. Afronitros, uinum, oleum, passum, axungiam, bulbos: in se uniuersa permisces et inde armos perfricas. 390 Veg Mulom 1.25.1. Quibus uero armi in causa sunt, et cretiacis de brachiolis sanguis minuatur. quae medicamentis constabant et exercitiis ad id conducendis, ut in pristinum statum animalia reducerent — a base tanto de medicamentos como de ejercicios de rehabilitación 350 Pelagon 258. Tunc si armus in causa fuerit, in piscinam eum, ut natet, dimitti placet. 390 Veg Mulom 1.38.12. Oportet autem armos ... oleo tepido suffundere, totumque corpus multorum manibus diutissime confricare et loco statuere tepido, mollia de siccato stercore uel de paleis strata praebere. CHRIS Iudaeorum sacrificiis optimam uictimae partem uel primitias designauit — en los sacrificios judíos, designó la parte preferida de la víctima o primicias 390-406 Vulg Leu 10.15. armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari. Vulg Ex 29.27. Sanctificabis ... armum quem de ariete separasti, ... quia primitiua sunt .. quae offerunt Domino. Vulg Deut 18.3. siue bouem, siue ouem immolauerint, dabunt sacerdoti armum ac uentriculum. praesertim dexter armus, qui sacerdoti adscribebatur — y especialmente la paletilla derecha, prebenda del sacerdote 390-406 Vulg Leu 7.32. Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.