[RSL] subs. m. ETYM ars, γράφειν. ¶ is qui grammaticae, quae ars nominabatur, auctor erat — gramático [HYPER auctorc SIM →grammaticus2b] → Ps Palaem Reg 2.13. Cetera ... a diligentibus artigraphis plene declinata sunt. Pomp 240. quaeritur apud artigraphos, quot modis uerba deficiant. 258. quaeritur utrum participia in i exeant, an in e. quaesitum est diu apud artigraphos. Pomp 206. inuenimus apud plerosque artigraphos produci horum pronominum ultimas syllabas, cuiâs nostrâs. Serv Aen 11.76. et 'horum alterum' et 'horum unum' possumus dicere: nam artigraphi hoc tantum uetant, ne de duobus 'alium' dicamus, quod de multis proprie dicitur. 5.522. Iubam artigraphum. Eutych 448. inchoatiua uerba et in sco solum desinunt et unius tantum modo sunt omnibus artigraphis in hoc consentientibus tertiae coniugationis. Cassiod Inst 2.2.1. Fortunatianum, artigraphum nouellum. Orth 145. Donatum artigraphum. 146. Phocae artigraphi. interdum increpantur — a veces son criticados → Cledon 49. Plinius artigraphos dicentes pronominibus finitis accidere personas reprehendit. Serv Aen 1.104. non possumus dicere quod quidam artigraphus, declinationes actiui uerbi et passiui pro se inuicem poni. Cassiod Inst 1.15.9. Secundum regulas artigraphorum quae tamen sunt emendanda percurre. eorum studium grammaticam esse liquet, sed omnis philologia, immo philosophia, studii ambitus esse uidetur cum usurpationem uideas in alias disciplinas, quales fuerunt orthographia — parece claro que su ámbito de estudio es la gramática, pero sus intromisiones en otras materias indican que para ellos su dedicación era un estudio amplio de la filología, como la ortografía → Cassiod Orth 209. meminisse autem debemus frequenter artigraphos de orthographia tractasse et iterum orthographos de partium declinatione disseruisse, cum tamen res sibi repugnare uideantur. ars enim tractat de partium declinatione, orthographia uero quem ad modum scribi debeat designat. 155. coniux sine n putat Nisus artigraphus esse scribendum. 164. coqui Gratus artigraphus per c primam syllabam, secundam per q scribendam putauit. uel rhetorica — o la retórica → Grill In Cic inu 5. ostendit tres res quibus rhetorica constet: ingenium usum doctrinam. Hic quoque eius rei artigraphos dicit Graecos, quos legit et de quibus excerpsit omnia, unde instruxit hos libros. Pomp 295. quid interest inter tropos et inter schemata, hoc nullus artigraphus potuit dicere. Cassiod Inst 2.1.2. Schemata sunt transformationes sermonum uel sententiarum, ornatus causa posita, quae ab artigrapho nomine Sacerdote collecta fiunt numero nonaginta et octo. uel logica — o la lógica → Cassiod Inst 2.2.12. Enthymema est quod Latine interpretatur mentis conceptio, quam imperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare.