[RSL] subs. ETYM fortasse a bachia < Bacchos 'uini deus', siue < baca 'uuae acinus'EM; relatio tamen amplior ad Africanas linguas occidentales pertinens fieri potest, item ad guanchorum uocabulum bucino 'cauum' uel 'scyphum' significantem; hac ratione uerba ut bucca et bucar 'poculi genus' conueniunt, quae uocabula mediterranea antiquissima fuisse uidentur, ergo ad i. e. minime pertinentia; bacar tamen, si ad Bacchus pertineret, cum mediterraneis linguis orientalibus coniunctum esset1; etTLL cum bacca coniunctum est2; item, uocabuli finis -ar ad bucar et calpar refert. ! 1 Delgado, Á. (1943): ‘Purpura Gaetulica’, Emerita 14, pág. 124 ss. Madrid, CSIC. Varro Ling 7.87. uinum in Hispania bacca. 2 Isid Orig 20.5.4. baccea primum a Baccho, quod est uinum, nominata: postea in usus aquarios transiit. DLAT bacrio. arta relatio inter bacar et Bacchus affirmare permittit, teste Isidoro de uocabulo baccea, bacar uas uino potando aptum fuisse, postea ad usos aquarios transiisse ¶ uas uino uel aquae potandis aptum — vaso para beber vino o agua [HYPER uas potorium] → Paul Fest 28. bacar uas uinarium simile bacrioni. Gloss 2.27.58. bauar εἶδος ἀγγείου.