Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] buteo, onis 1

[RSL] 
subs. m. FORMA būteo; butio Plin Nat 10.21. cod. ETYM onomatopoietica accipitris uocem referensDVaan, cum βοή fortasse coniunctumPok; uulgaris etym. ad bubo pertinere facit Paul Fest 32. bubo, a quo etiam appellatur buteo. DLAT butire. DROM buteo > fr. buse quod etiam'stultus' significat; it. abuzzago, bozzagro 'is qui stercus parat'; butio > fr. butor 'taurus auis', immo 'perdite stultus' > cat. bitor; + taurus > 'taurus auis' quae ardeae similis est, etiam alta uox quae tauri mugitum admonet; betouro; in Bergido Hispaniae regione buzaco 'auis rapax'; avitoro; port. avetoiro; loci nomen Buçaco, gall. Buzaco, ad accipitrum multitudinem referens; + gall. xato 'uitulus' > gall. bexoto, sicut cast. avetoro. [FREQ humilis 35indicia 2,1/d.c.m. 29-9 Liv] uocabulum scriptis litterariis narrando (historiae) et docte argumentando aptum; uersibus alienum; item technicis ad historiam naturalem pertinentibus; inde a saec. I aec. apparet, ante finem Antiquitatis declinans.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis282,1
exponens41,3
narratiua152,8
diachronicaI aec. 134,7
I-II ec.307,7
III-V ec.40,42
diaphasicadocta2612
media211,6
diastraticalitteraria433,3
technica41,3
modusprosa473,9
   ¶ a (Buteo buteo) accipiter muribus captandis habilis — águila ratonera o busardo [HYPER accipitera SIM triorchisa] 79 Plin Nat 10.135. buteo accipitrum generis in honore mensarum est. 330 Arnob 2.59. quid in mundo faciunt bubones inmussili buteones? → Pol Silv. inter cuadrupedes buteo. Gloss 2.31.52. ὀρνέου εἶδος. 4.625.21. auis. 4.404.5. butio cyta (anglosax. 'halcón'). 
sed cadauerina etiam ostenditur, carnis ab accipitre raptae cupida — aunque se la presenta también como carroñera de lo que roba a otra ave, el azor o gavilán → Paul Fest 32. Buteo genus auis, qui ex eo se alit, quod accipitri eripuerit.
cuius uocis edendae actio butire nominabatur — su chillar fue llamado butire → Anth 762.42. in ... paludiferis butio butit aquis.
a tribus testibus, quod impossibile est, cum triorchi coniunctus est — por el número imposible de sus tres testículos, fue identificado con el ave llamada triorchis 79 Plin Nat 11.263. testes ... buteonibus terni.
b ut aliae aues rapaces, ales auguralis uolatu uidebatur — como en otras aves de presa, su vuelo era considerado profético [HYPER ales auguralis] 79 Plin Nat 10.21. buteonem hunc appellant Romani ... cum propero auspicio in ducis naui sedisset. → Paul Fest 3. Alites uolatu auspicia facientes istae putabantur: buteo, sanqualis, inmusulus, aquila, uulturius. Gloss 4.211.15. beto aues quae in auspicio seruatur. 5.492.54. auis auspicaria.
Buteo. a Fabiorum cognomen — Buteón, cognomen de la familia Fabia [HYPER NOMEN cognomen] 29-9 Liv 40.36.13. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est. 117-180 Flor Epit 1.18. Marco Fabio Buteone consule classem hostium ... cecidit. 417-418 Oros Hist 4.13.18. Censorius Fabium Buteonem filium suum furti insimulatum interfecit.
b orator quidam — el orador Buteón [HYPER NOMEN oratora] 35-38 Sen Contr 2.5.15. Buteo, aridus quidem declamator.

Ad portam Latinam ...