[RSL] adi. ETYM galea, ut caligatus, paenulatus, togatus, tunicatus Char 232. sunt multa nomina quae speciem participiorum habeant, ut tunicatus galeatus. quae cum partem uerbi non habeant, non recte participia dicuntur. neque enim dici potest tunico aut galeo. Don Gramm mai 645. tunicatus, galeatus ..., quia a uerbo non ueniunt, non sunt participiis adplicanda. Diom 402. sunt quaedam participia nominibus similia, quae quoniam uerbi originem non habent, propterea non sunt participia sed nomina, ut tunicatus galeatus penulatus togatus. Ps Aug Reg participiis.3. tunicatus et galeatus et clipeatus et tropaeatus nomina sunt, non participia. DLAT galeare, Galeata, galeatus2. DROM esp. galeato ‘dicho de un prólogo o proemio de obra: Que la defiende de los reparos y objeciones que se le han puesto o se le pueden poner.’DLE. [FREQ humilis 17indicia1/d.c.m. 45-44 Cic] uocabulum scriptis litterariis narrando exponendo narrando aptum, usibus praecipue mediis et prosa, necnon satiricis usibus quotidianis et uersu; a saec. I aec. aequaliter apparet.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
3
0,42
exponens
6
2
narratiua
5
0,93
satirica
3
16
diachronica
I aec.
2
0,72
I-II ec.
5
1,3
III-V ec.
10
1
diaphasica
docta
3
1,4
media
13
0,94
quotidiana
1
1,7
diastratica
litteraria
14
1
technica
3
1,1
modus
prosa
13
0,89
uersu
4
2
¶a1uir galea militari opertus —hombre cubierto con la gálea militar [REL →opertus caput] 45-44 Cic Nat deor 1.100. barbati ... Iouis, galeatae Mineruae. 29-9 Liv 44.33.9. scuto prae se erecto stare galeatos. 70 Frontin Strat 4.1.27. Sulla cohortem et centuriones ... galeatos et discinctos perstare in principiis iussit. 390-406 Vulg Ez 38.5. Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeati. 390 Veg Mil 4.44. Praecipua ergo esse debet tegminum cura, ut catafracti uel loricati galeati etiam et ocreis muniti sint milites. → Gloss 5.502.10. galeatum munitum uel affirmatum. uocabulum consuetudinarium uel commune erat — era palabra de uso corriente o común 60 Petron 59.7. uitulus in lance ducenaria elixus allatus est, et quidem galeatus. ad feminas quoque pertinens, si athletae essent — aplicable también a las mujeres, si eran gimnastas 100-128 Iuv 6.252. quem praestare potest mulier galeata pudorem, quae fugit a sexu? uires amat. aut eae militari statu uersabantur — o se encontraban en situación propia de militares 400 Hist Aug Trig tyr 30.14. Zenobia imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit. a2quia galea bellando capiti aptabatur, is qui eo induebatur ad bellandum promptus esse uidebatur — puesto que el casco se colocaba para combatir, indicaba que quien lo lleva estaba listo para la lucha 100-128 Iuv 1.169. tecum ... uoluta haec animo ante tubas: galeatum sero duelli paenitet. → Serv Gramm 441. armatus incedit et uestitus incedit cum dico, hoc significo, iam armatus, iam uestitus est. sic etiam dicimus tunicatus incedit, galeatus incedit, id est iam tunicam habet, iam galeam habet. a quo hebraicus 'prologus galeatus', prooemium defendendo petendo paratum — de donde el bíblico 'prólogo galeato', dispuesto a la defensa y el ataque 390-406 Vulg Reg prol. Hic prologus scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de hebraeo uertimus in latinum, conuenire potest. b1quod indicium interpretationem perperam traxit qua galeatum ut 'commune' comprehendebatur, ab uocabulo omnibus quod in textu iuxta erat — este uso motivó la errónea interpretación de que galeatum sería sinónimo de commune, provocada por la aparición de omnibus en el texto bíblico [REL →communisa] → Sulp Vic 18. exordium uulgare, si tale sit quale esse possit in omnibus causis, nec proprium personarum aut rerum, de quibus agatur. Quod idem et galeatum a quibusdam uocatur, quoniam ita commune esse possit omnibus causis, quemadmodum galea omnibus uulgo possit esse communis. Explan In Don 1.1. artis grammaticae latores in principio prooemiis usi sunt quod galeatum principium dicitur. cinterdum ad capitis tegmen qualecumque cristatum pertinuit — en ocasiones, se aplicó al casco provisto de penacho 370-405 Prud Psych 117. hirsutas quatiens galeato in uertice cristas. uel ad upupam crista ornatam — o a la abubilla empenachada 430 Damig Lapid 67.4. upupa ... cristis extantibus galeata.