[RSL] subs. f., m. FORMA halapanta Paul Fest 90.24.; secundum psycophanta formatum. ETYM ab (h)alapari perperam fortasse; magis ad halare pertinere uidetur Paul Fest 90.24. Halapanta significat omnia mentientem, ab eo, quod halet omnia. at Paulus a Gr. id perperam trahere uult, cum ἅλην, ut ad halare referret, scribat, re uera ἄλην sit Paul Fest 90.24. ἅλην enim Graeci τὴν πλάνην, id est fallentem, appellant. [FREQ minima 2indicium 0,12/d.c.m.] ¶ is qui loquacissimus et mendacissimus est — charlatán o mentiroso [SIM →garro] 201 Plaut Curc 463. nugatorem lepidum ... halapantam an sycophantam magis esse dicam nescio. 200-100 Com Pall Inc 20. halophantam mendacem uelit. → Non 120.8. halophantam aut sycophantam, hominum genus nequam, quod ob suenda mendacia miserrima mercede conducitur. Gloss 5.642.29. halostatum (h. e. halophantam) ut sycofantam (Non 120.8).