[RSL] subs. m. FORMA ippocentaurus Gloss 5.461.61. ETYM ἱπποκένταυρος. [FREQ minima 11indicia0,66/d.c.m. 45-44 Cic] uocabulum scriptis litterariis argumentando exponendo aptum, usibus mediis, semper prosa; et technicis apparet ad historiam naturalem pertinentibus, item apud iuris consultos.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
9
1,4
exponens
2
0,67
diachronica
I aec.
4
1,4
I-II ec.
3
0,77
III-V ec.
4
0,46
diaphasica
media
11
0,84
diastratica
litteraria
8
0,62
technica
3
1,1
modus
prosa
11
0,8
¶mythologicum animal quod equi corpus usque ad collum, hinc pectus capita brachia humana exhibet — hipocentauro o centauro [HYPERmirabileSIMonocentaurus] 45-44 Cic Nat deor 1.105. quid interest, utrum de hippocentauro an de deo cogitemus. → Isid Orig 11.3.39. Onocentaurum ... uocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur; sicut et Hippocentauri, quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur. inde ab initiis, ea quae incredibilia designauit — desde un principio, esta palabra fue utilizada para indicar lo prodigioso o increíble 45-44 Cic Nat deor 2.5. Quis enim hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat? 95 Quint Inst 6.3.90. dicendo quod fieri non potest ... Alienam finxit Iuba, qui querenti quod ab equo suo esset adspersus «quid? tu» inquit «me Hippocentaurum putas?» 400 Aug C Faust 15.9. Quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec attendis quid tibi tua fabula confecerit. quae ficta plane erant — el simple producto de la imaginación 44 Cic Diu 2.49. in nubibus numquam animaduertisti leonis formam aut hippocentauri? quamuis interdum crederentur — aunque siempre había lugar para la credulidad 79 Plin Nat 7.35. Claudius Caesar scribit hippocentaurum in Thessalia natum eodem die interisse, et nos principatu eius adlatum illi ex Aegypto in melle uidimus. IUS Gai iuris consulti similitudo de contractibus, qui fictis seu imposibilibus consisterent, prosecuta est — tuvo cierto éxito el símil de Gayo sobre la imposibilidad de que los contratos se basen en cosas inventadas o imposibles 160 Gaius Inst 3.97a. si quis rem, quae in rerum natura esse non potest, uelut hippocentaurum, stipuletur, aeque inutilis est stipulatio. → Dig 1.97.pr.2. Si ita stipulatus fuero: «te sisti? nisi steteris, hippocentaurum dari?» proinde erit atque «te sisti» solummodo stipulatus essem. Inst Iust 3.19.pr. si quis rem quae in rerum natura non est aut esse non potest dari stipulatus fuerit, ueluti Stichum, qui mortuus sit, quem uiuere credebat, aut hippocentaurum, qui esse non possit, inutilis erit stipulatio. CHRIS et superstitio putata est contra Christianam fidem — supuso una superstición impropia de la fe cristiana 400 Aug C Faust 15.1. uinum ueternosis utribus credite, duobus maritis nulli placituri seruite, Christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum, nec hominem: nobis soli Christo seruire permittite. et daemonio assimilatio — y además de una identificación con el demonio 400 Aug C Faust 15.9. Itane ille non est Hippocentaurus, semiferus et semideus? uere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. Quid autem sit, tu attende, et erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas. si minus religiosis, tamen moralibus, eius consideratio ab humana uita fugaci tracta est, equi uelocitati aequanda — en ámbitos menos religiosos, morales no obstante, se explicaba su existencia por la similitud de la rapidez de la vida humana con la velocidad del caballo → Isid Orig 1.40.5. Hippocentauri fabulam esse confictam, id est hominem equo mixtum, ad exprimendam humanae uitae uelocitatem, quia equum constat esse uelocissimum.