Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] incommutabiliter

[RSL] 
adu. FORMA incommūtabiliter; inmutabiliterx1, immutabiliterx1. ETYM incommutabilis. [FREQ humilis 77indicia 4,6/d.c.m. 125 Apul] uocabulum scriptis litterariis argumentando prosa usibusque mediis proprium; perpaucis auctoribus inuenitur, Augustino omnia praeter unum indicia exhibente; quo auctore forma ut lemma est, necnon immutabiliter apparet.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis618,5
narratiua163
diachronicaI-II ec.10,26
III-V ec.768
diaphasicamedia775,6
diastraticalitteraria775,6
modusprosa775,3
   ¶ a huius uerbi usus a prototypico significatu uocabuli incommutabilis paulisper discrepant, ita ut in contextu religioso circumstantiam temporalem infinitam diuinitati intrinsecam significet; quod quamuis dubium in testimonio Apuleii uideas, ad antiquitatis finem apud scriptores Christianos liquet — están los usos de esta palabra un poco desgajados del significado prototípico de incommutabilis, de manera que, en un contexto religioso, indica una circunstancia temporal infinita intrínseca a la divinidad; si ello pudiera parecer un poco dudoso en el testimonio de Apuleyo, la evidencia llega al final de la Antigüedad con los escritores cristianos: inmutablemente o Chris eternamente [REL  →aeternaliter DOM manere, deus, uerbum, pater] 125 Apul Mund 36. Quippe sic et mundi uniuersitas regitur, dum speculatur ad omnia rector eius atque inmutabiliter incumbit spargiturque uis illa seminibus inclusa per naturas omnium speciesque et genera digesta. 398 Aug Serm 22.10. In uerbo autem non accepit, quia incommutabiliter manet ab aeterno in aeternum. 
b grammatici hoc uocabulum contextibus minus mysticis adhibendum fuisse ostendunt, ut certe uel immobiliter — los comentaristas muestran que debió ser utilizada en ámbitos menos místicos: de manera segura e inalterable, sin posibilidad de cambio o sin lugar a dudas [SIM immobiliter] → Schol Lucan B 2.11. inmoto limite inmutabiliter.
item iuris consulti — así como los juristas → Dig 45.1.99.1. Si stipulatus hoc modo fuero: «si intra biennium Capitolium non ascenderis, dari?», non nisi praeterito biennio recte petam: nam etsi ambigua uerba sunt, sic tamen exaudiuntur, si immutabiliter uerum fuit te Capitolium non ascendisse.

Ad portam Latinam ...