Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] ratio causalis

[RSL] 
   subs. f.  [FREQ humilis 29indicia 1,8/d.c.m.] uocabulum scriptis litterariis argumentando aptis, semper prosa, usibus mediis; in summo fine Antiquitatis inuenitur. 
   ¶ CHRIS germinale uel primordiale principium — principio germinal o primordial [HYPER origo] 393-416 Aug Gen ad litt 6.24. Rationes causales mundi primum cuius generis fuerint. Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creauit, quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus cuncta nascentia uel fruticum uel animalium in suis conformationibus atque incrementis, sua pro diuersitate generum diuersa spatia peragerent temporum? an ut, quemadmodum creditur factus Adam sine ullo progressu incrementorum uirili aetate, continuo formarentur? Sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod factori placuisset? 

Ad portam Latinam ...