[RSL] subs. f. FORMA Char 182. strix auis dicitur et declinatur strix strigis strigi strigem.; striga, ae, ab acc. Gr. στρίγα Petron 63.4., 63.8., Damig Lapid 28.; ambigitur cum striga 'transitus angustus inter turmas' Caper gramm 111. striges, non strigae: striga interuallum turmarum. Porph Hor in Epod 5.20. plumamque nocturnae strigis. Sic dictur, non ut uulgo strigae. Char 139. strigem hanc in significatione auis dicas; striga autem castrense. ETYM στρίγξ; assimilatur cum stridere Ov Fast 6.139. strigibus ... nominis huius causa quod horrenda stridere nocte solent. Petron 63.4. stridere strigae coeperunt; putares canem leporem persequi. sid Orig 12.7.42. Strix ... auis habens nomen de sono uocis. DROMcast. estrige 'noctua'; it. strigolare; noctua > cast. nochuza > lechuza quia mammas pueris offerre uidebatur. [FREQ humilis 23indicia1,4/d.c.m. 191 Plaut] uocabulum scriptis litterariis praecipue uersu praecipue docto (lyrico et heroico carmine) aptum, item uersu dramatico usu quotidiano; et scriptis technicis ad historiam naturali, medicinam lapidumque scientiam pertinentibus inuenitur; inde ab initiis apparet, in fine Antiquitatis declinans.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
dramatica
3
6,8
exponens
9
3
lyrica
5
17
narratiua
6
1,1
diachronica
III-II aec.
1
2,5
I aec.
5
1,8
I-II ec.
10
2,6
III-V ec.
7
0,74
diaphasica
docta
10
4,8
media
11
0,8
quotidiana
2
3,5
diastratica
litteraria
16
1,2
technica
7
2,5
modus
prosa
10
0,69
uersu
13
6,7
¶aauis apud Romanos fuit ad aues nocturnas rapaces pertinens, certe tectis insidebat funestaque omina ferebat, neque cuique aui euidenter assimilari potest; quippe eius descriptio cum noctua congruit, sed ad uespertilionem relata est magis quia uiscera edere uidebatur quam eo quod similis ei fuisset: quamuis mammis praedita referebatur, hoc decipit quod Romani uespertilionem in auibus ponebant — lechuza que derovaba las entrañas de niñas y niños, coruja o vampiro [HYPERnoctuaaSIMammabDOM nocturna] 50-19 Tib 1.5.52. Hanc uolitent animae circum sua fata querentes semper et e tectis strix uiolenta canat. 5 Ov Fast 6.139. striges sunt auidae uolucres ... grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; canities pennis, unguibus hamus inest. 62-65 Lucan 6.689. uox latratus habet illa canum gemitusque luporum, quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur. 79 Plin Nat 11.232. fabulosum ... arbitror de strigibus ... esse in maledictis iam antiquis strigem conuenit, sed quae sit auium, constare non arbitror. 80-90 Stat Theb 3.511. nocturnae ... gemunt striges et feralia bubo damna canens. 92 Sil 13.598. Cocyto dirae uolucres pastusque cadauere uultur et multus bubo ac sparsis strix sanguine pennis. → Isid Orig 12.7.42. Strix nocturna auis. !uide Gran Oliphant, Samuel (1913): The Story of the Strix, Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1913, Vol. 44, pp. 133-149, The Johns Hopkins University Press Stable [www.jstor.org/stable/282549]; García Mouton, Pilar (2000): Los nombres de la lechuza. Herencia y superstición, en Tῆς φιλίης τάδε δῶρα, Miscelánea léxica en memoria de Conchita Serrano, pp. 329-338. Madrid, CSIC. ea cum uocem edebat stridere dicebatur 5 Ov Fast 6.139. striges stridere nocte solent. 60 Petron 63.4. stridere strigae coeperunt. → Isid Orig 12.7.42. Strix ... quando ... clamat stridet. itaque idem animal noctua siue strix nominabatur, ea uespertilionem uiscerum deuoratorem referente inter funesta omina, maleficia incantationesque 30-15 Prop 4.5.17. lena consuluit ... striges nostro de sanguine. 2-8 Ov Met 7.269. Medea in aenum addit ... strigis infamis ipsis cum carnibus alas. 63-65 Sen Med 733. carpit ... maesti ... cor bubonis et raucae strigis exsecta uiuae uiscera. → Philarg Verg Georg 1.470. Inportunaeque volucres quae ad domos accedunt et malum significant, in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones nocte gaudentes per diem possent uideri. ad quos usus eius plumae maxime quaerebantur 30-15 Prop 3.6.29. strigis inuentae per busta iacentia plumae. 30 Hor Epod 5.20. iubet ... plumam ... nocturnae strigis herbasque, quas Iolcos atque Hiberia mittit uenenorum ferax. 2-8 Ov Met 7.269. a principio ergo ad mirabile quoddam uespertilioni simile referri potuit, quod uiscera uoraret 191 Plaut Pseud 820. ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt, non condimentis condiunt, sed strigibus, uiuis conuiuis intestina quae exedint. 60 Petron 134.1. Quae striges comederunt neruos tuos? 420 Querol 55. in aditu diuersa et occulta, quae nos soli nouimus: harpyiae, cynocephali, furiae, ululae, nocturnae striges. strix uiscera puerorum praecipue assequebatur, infantum buccis mammas suas apponens et puero decepto eius sanguinem sorbens, quod fictionem mirabilem auis mammis praeditae efficiebat [sim ammab] 5 Ov Fast 6.139. striges nocte uolant puerosque petunt nutricis egentes, et uitiant cunis corpora rapta suis; carpere dicuntur lactentia uiscera rostris, et plenum poto sanguine guttur habent. 79 Plin Nat 11.232. fabulosum ... arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris inmulgere. 201 Ser 58.7. si forte premit strix atra puellos uirosa inmulgens exertis ubera labris. quocirca hoc animal cum noctua assimulatum est, quod Hispane lechuza ab *noctula et lacte permixtione appellatum est, cum ea alba fuisset puerosque plenas lacte uirosa mammas apponens sanguine sucto uitiaret (uirosa Ser 58.7.; uitiant Ov Fast 6.139.); Isidorus in hoc perseuerat, qui strigis synonimon amma, id est nutrix, dicit → Isid Orig 12.7.42. Strix ... uulgo amma dicitur, ab amando paruulos; unde et lac praebere fertur nascentibus. !sugendi noctuae consuetudo uulgi opinionem posteriorem, et quidem hodiernam, fortasse effecit, ut noctuae in ecclesiis oleum bibant — pudiera ser que la costumbre succionadora de la lechuza acabara en la creencia popular posterior y casi actual de que las lechuzas beben el aceite de las iglesias, de la que se hizo eco Antonio Machado en su poema de Nuevas Canciones (1917-1930): «Por un ventanal, entró la lechuza en la catedral. San Cristobalón la quiso espantar, al ver que bebía del velón de aceite de Santa María». (García Mouton, Pilar 2000) alium ad protegendum efficiens erat 201 Ser 58.7. contra strigem alia praecepit Titini sententia. aut lignites frustulum 430 Damig Lapid 28. lapis speciosus, colore subuitreo mundo, aduersus nyctalopas [id est aduersus nocturnas aues hoc est strigas siue cauanas] buolatica saga quoque strix denominata est, quia uolabat — bruja voladora [HYPERsagaSIM→uolaticaa] 60 Petron 63.8. corpus filii non cor habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae inuolauerant et supposuerant stramenticium uauatonem. → Paul Fest 314. Stri- ... ius Graeci στρίγγα appella . . . maleficis mulieribus nomen inditum est, quas uolaticas etiam uocant.