[RSL] subs. m. FORMA trādux. ETYM trans, ducere. DROMfr. troche 'concha marina', it. tralcio 'sarmentum', intralciare 'implicari uel irretiri'. [FREQ humilis 83indicia5/d.c.m. 37 Varro] uocabulum scriptis litterariis argumentando aptum, saepissime prosa, usibus mediis; et technicis ad agri culturam pertinentibus inuenitur; inde a saec. I aec. apparet usque in Antiquitatis finem; cum uerbo nouo rumpus pugnauit→Varro Rus 1.8.4., minus usitato, semper res designantem.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
61
8,5
exponens
19
6,4
narratiua
3
0,56
diachronica
I aec.
2
0,72
I-II ec.
26
6,7
III-V ec.
55
5,8
diaphasica
docta
1
0,48
media
82
5,9
diastratica
litteraria
70
5,1
technica
13
4,7
modus
prosa
82
5,6
uersu
1
0,52
¶a(a Celtis certe translatum, ut et rumpus fuerat) uitis sarmentum quod de arbore in arborem transfertur — sarmiento de vid que se hace pasar de un árbol a otro [HYPERpedamentumSIM→rumpus] 37 Varro Rus 1.8.4. Quartum est pedamentum natiuum eius generis, ubi ex arboribus in arbores traductis uitibus uinea fit, quos traduces quidam rumpos appellant. 60 Colum 5.6.36. ualidam ergo uitem in ramos diducere censeo et traducibus dispergere atque disrarare. 79 Plin Nat 17.208. Gallica putatio in traduces porrigitur. 105-110 Tac Hist 2.25. ea cunctatione spatium Vitellianis datum in uineas nexu traducum impeditas refugiendi. bpraed. + gen. is qui aliquid de se in alterum transmittit — intermediario, mensajero o transmisor [SIMinterpresa] 197 Tert Nat 1.7.5. Fama in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit. 208-212 Tert Resurr 7.2. cum ... Adam substantiae suae traducem in feminae iam carne recognouerit. c CHRIS propagatio animae quae de parentibus in liberos transit, quam sententiam Augustinus aliquantulum, Tertulianus uero aliquantum secuti sunt — propagación, transmisión o herencia del alma cristiana de progenitores a hijos, postura defendida hasta cierto punto por Agustín de Hipona y claramente por Tertuliano, y que recibió el nombre de traducianismo 208-212 Tert Adu Val 25.3. Demiurgus traducem animae suae committit in Adam. quae sententia a transmissione peccati, quod ab Adam Euaque in filios suos translatum est, prouenerat, nam hereditas haec aeterna in animam simili modo transferri uidebatur — esta idea fue el correlato razonable de la transmisión del pecado original a partir de Adán y Eva, herencia vital y eterna que por tanto indicaba que la transmisión de las almas debía seguir el mismo sistema 393-416 Aug Gen ad litt 10.16.41. non absurde credunt, qui animas ex unius traduce sapiunt. quamuis haec sententia haeretica numquam putata est, in peius cecidit contra eam quam Hieronymus defendebat, quippe qui animas a deo singillatim creatas fuisse credebat, singulis corporibus relatas — aunque tal idea nunca fue declarada herética, sí fue postergada en favor del creacionismo, defendida por Jerónimo, que postulaba la creación divina, una por una, de las almas que corresponderían a cada cuerpo creado 411 Hier Epist 126.1. An certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinaris, et maxima pars Occidentalium autumant; ut, quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, et simili cum brutis animantibus conditione subsistat. 405 Prud Apoth 915. uitandus tamen error erit, ne traduce carnis transfundi in subolem credatur fons animarum. quandoque peccatum transmittitur — en ocasiones, lo que se transmite es el pecado 399 Aug Iob 129. ad haec uenire homo meruit ex traduce peccati. uel humana mortalitas — o el carácter mortal del ser humano 400 Aug C. Faust 14.5. Non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum uenerat.