[RSL]
subs. n. pl. Dub Nom 764. crepundia generis neutri, semper pluraliter. FORMA f. crepundia, ae GLOSS 2.575.39.; n. crepundium, ii GLOSS 5.352.39. ETYM *crepundus > crepare, secundum bullarum amuletorumque tinnitum, item sistrorum instrumentorumque aliorum; at ab Etruscis commodatum forte fuit, a quibus amuleta prouenerunt. [FREQ humilis 28indicia 1,7/d.c.m. 201 Plaut] uocabulum scriptis litterariis praecipue dramaticis, minore numero narrando argumentando exponendo, aptum, magis uersu quam prosa, omnibus usibus praecipue quotidianis; inde ab initiis apparet, saepissime saec. III-II aec.
| Variatio | indicia | p/d.c.m. subc. | |
| operum | argumentalis | 7 | 1 |
| dramatica | 13 | 30 | |
| exponens | 2 | 0,76 | |
| narratiua | 6 | 1,2 | |
| diachronica | III-II aec. | 13 | 32 |
| I aec. | 1 | 0,37 | |
| I-II ec. | 3 | 0,79 | |
| III-IV ec. | 11 | 1,2 | |
| diaphasica | docta | 1 | 0,48 |
| media | 14 | 1 | |
| quotidiana | 13 | 30 | |
| diastratica | litteraria | 27 | 2 |
| technica | 1 | 0,41 | |
| modus | prosa | 12 | 0,83 |
| uersu | 16 | 8,2 |
¶ a1 figurae de pueri puellaeue collo saepe pendentes, quasi symbola quae alicuius ortus, quamuis obliti, cognoscere permittebant; et ludicrum erant - figuritas de reconocimiento y juego habitualmente colgadas del cuello del niño [HYPER ludicrum SIM crepitaculuma2 DOM in cista seruabantur cistella; ad expositos infantes attinens] 201 Plaut Cist 635. nam cistella crepundia insunt ... parentes te ut cognoscant facilius. 46 Cic Brut 313. totum me non naeuo aliquo aut crepundiis sed corpore omni uideris uelle cognoscere. 30 Val Max 6.9.ext.7. puerilibus ... consentanea crepundiis sunt ista, quae uires atque opes humanae uocantur. 405 Prud Perist 3.19. ipsa crepundia reppulerat ludere nescia pusiola. → Serv Aen 5.370.1. qui cum iratus in eum stringeret gladium, dixit se esse germanum: quod adlatis crepundiis probauit qui habitu rustici adhuc latebat. Exc Bob 28. crepundia ἀναγνωρίσματα. Fulg Serm 50. ut Plautus ait: ‘Cistellam mihi effers cum crepundiis’, id est cum puerilibus ornamentis. Isid Orig 17.7.36. Ebenus autem crepundiis inligatur ut infantem uisu nigra non terreant. Schol Prud, ad locum. Crepundia diximus fuisse crepitacula, quae pusionibus et puellis dantur ad cohibendos fletus et in quibus ludunt. GLOSS 2.117.54. γνωρίσματα ἀρχαί. 2.264.11. γνωρίσματα τὰ περιδέραια. crepundia monumenta. 4.32.52. crepontia insignia uel indicia que expositis infantibus adibentur. 4.218.15. crebundia signia uel indicia. 5.352.39. Crepundium: monile gutturis. a2 amuleta uel sacra etiam uidebantur - eran considerados figuras sagradas o amuletos [HYPER amuletum] 125 Apul Apol 56.1. hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere. b1 inde infantiam designauit - luego designó la edad infantil [HYPER aetatula SIM →cunaeb] 79 Plin Nat 11.270. semenstris locutus est Croesi filius et in crepundiis prodigio quo totum id concidit regnum. 379-420 Hier Epist 108.3. a cunabulis ipsius et, ut ita dicam, crepundiis. 390 Amm 14.6.17. inter ipsa oriundi crepundia. 430 Mart Cap 1.93. superi, quique crepundia terris recolitis uestra tenerier. INSCR 435 CIL 6.1724 Romae. cui a crepundiis par uirtutis et eloquentiae cura. → GLOSS 5.59.22. Crepundiis initiis. 5.596.39. ídem. 5.620.47. lallo est proprie quod agit femina in crepundiis. b2 linteum ad infantium munditiam conceptum, ut mictum siue lotium, item excrementa, recipiat - pañal [HYPER linteuma SIM →incunabulaa] 400 Hist Aug Aur 4.5. ex palliolo purpureo ... sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. c MUS instrumentum musicum quasi crotalum, Isidis fortasse sistrum - instrumento musical hecho con sonajas, quizás el sistro de los sacerdotes de Isis [HYPER instrumentum musicum quod pulsu sonat SIM →sistrum] 350 Iust 30.1.9. Adduntur instrumenta luxuriae, tympana et crepundia. d MED ossis rima - fractura de un hueso [HYPER rima SIM →fracturab] → GLOSS 2.575.39. crepundia rima fractura.