[RSL] subs. f. FORMA acerbatio, onisx1 Ps Cypr Epist 45.2. Gloss 2.281.1. acerbitatio σφοδρότης.; acerbitudo, inisx1 Gell 13.3.2. nihil quicquam interest, ... dicas ... 'acerbitudo' an 'acerbitas'. ETYMacerbus. [FREQ media 191indicia14/d.c.m. 80 Cic] uocabulum a Cicerone introductum saec. i aec. usitatum fuit, post minori frequentia; scriptis litteraris narrando argumentado in prosa praecipue aptum, minus exponendo, usibus mediis doctisque; aliis deest, item usibus quotidianis et uersu, sed textis technicis, praecipue ad rhetoricam, medicinam et agri culturam pertinentibus, interdum inuenitur.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
64
13
exponens
25
8,9
narratiua
102
20
diachronica
I aec.
77
28
I-II ec.
46
12
III-V ec.
68
10
diaphasica
docta
29
14
media
162
14
diastratica
litteraria
161
14
technica
30
11
modus
prosa
191
16
uersu
16
8,8
¶a1id quod ad stirpem acerb- pertinebat hoc uocabulo inuenitur, i. e. amaritudo et dolor iniquitatum causa homini uisi (interdum corporis, paupertatis infortuniiue ab aliis hominibus facti, interdum etiam cum abusu potentiae aut iniquitate uexatoris contra ciues facta — aspereza, acritud, violencia, dureza, crueldad o maldad [SIMacritudo, acrimonia, diritas] 60-54 Cic Ad Q. fr 1.1.39. si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa leuitas. 35-38 Sen Contr 6.8. hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit. 330-430 Ps Heges 5.41.2. Hoc ultra omnem acerbitatem est, ut membra quae genuit mater uorarit. → Gloss 2.241.54. ἀποτομία 'asperitas siue seueritas'. 4.202.30. crudelitas. b1uariis sitibus significantibus inuenitur, crudelitatem saeuitiamque ostendens — ensañamiento [SIM saeuitia] 80 Cic subs. Rosc 81.4. Sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient. 32 Val Max 1.8ext.2. acerbitate nocendi erupit. 330-430 Ps Heges 2.13.6. in potestatem datus truncatis quoque auribus nec sic quidem aerumnae miserabilis inpleuit acerbitatem. b2siue argutias — agudeza de ingenio o chispa [HYPERargutiae] 95 Quint Inst 10.1.94. et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. b3siue mordacitatem animi — carácter intratableo acritud [SIM→mordacitas] 45-44 Cic Cato 65. Seueritatem in senectute probo, ... acerbitatem nullo modo. b4siue uerbalem impetum — ataque verbal [HYPERreprehensiob] 44 Cic Lael 89. habenda ratio et diligentia est, ... ut monitio acerbitate ... careat. 121 Suet Cal 2.1. aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo adfecit. 200-258 Ps Cypr Epist 45.2. ea quae ex diuerso in librum missum congesta fuerant acerbationibus criminosis respuimus. → Gloss 2.449.40. σφοδρότης. ccontra hos usus, qui ad prauorum auctorem pertinebant, illi exstant in quibus talis sensus ad eum qui patitur referebantur [HYPER dolor DOM tristitia] 56 Cic Sest 47. an erat mihi in tanto luctu meorum, tanta diiunctione, tanta acerbitate ... uita retinenda? 63-65 Sen Epist 99.23. memoriam eius quantum potes celebra; quae ad te saepius reuertetur si erit sine acerbitate uentura. daliquotiens, cum de fructibus agebatur, usus immaturitatis, acerbo proprius, inueniebatur, et aliquando simpliciter aciditatis — falta de madurez o acidez [RELacritudo, amaritudoSIMacor, acredo] 79 Plin Nat 15.52.6. melofoliis peculiare ... acerbitatis conuicium et uis tanta, ut aciem gladii prestringat. 380-430 Pallad 10.17. uuas, quas seruare uolumus, legamus inlaesas neque acerbitate rigidas neque maturitate refluentes. → Gloss 2.281.1. δριμύτης 'aciditas'. e1interdum, substantiua ut poena, supplicium aliique, acerbitatis significationem aliquo modo exinaniuerunt, ut ad poenae sensum accederent, uelut duritiae aut crudelitatis exercitium; praesertim in legis exsecutione, cuius seueritas rationi uel humanitati inimica esse ostenditur, immodico exsecutorum aut iudicum fines officii sui exsuperantium studio mixta — castigo o rigor [SIM→acrimoniadANT→lenitas DOMcontra legum uoluntatem iustitia, lex; censoris propria censorius] 63 Cic Rab perd 10. multorum uirorum fortium qui uestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse uoluerunt. 62 Cic Sull 64. semper Caecilius ... iudicum potestatem perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam putauit. → Novell Iust 23.praef. anteriorum legum acerbitati plurima remedia imponentes. e2 IUS itaque, poenam significauit, quae per multas, tormenta aut supplicium capitale exercebatur; postea acerbitatis sensus tolli uidetur in coniunctione cum uocabulo quodam quod certe poenae genus significabat — multa, tortura o pena capital [HYPER poena DOM culpa, multa, supplicium] 390 Amm 19.13.2. missus est rector, homo ciuilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu prouinciam obtinente nihil accideret quod animaduersione dignum aestimaretur. → Cod Theod 11.7.20. iudices autem triginta librarum auri mulctae acerbitate sciant se esse plectendos. Cod Iust 9.4.1.2. si criminis qualitas etiam catenarum acerbitatem postulauerit. f1miseram condicionem ex malis minoribus compositam exprimens inuenitur; quo casu indolem iniustitiae, quae nonnullos usus priores infecerat, amittens; primo per sing. apparet, sed mox hic usus per pl. quasi calamitas, infelicitas, dolorosa condicio, damnum praecipue usitabatur — calamidad, desgracia, situación dolorosa o daño [HYPERlaboraHYPaerumna, calamitasa, clades, infortunium, miseria, pestisb] 62-43 Cic Fam 2.16.4. Nulla est enim acerbitas quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere uideatur. 54 Cic Planc 102. timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti. 197 Tert Apol 32.1. clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. 417-418 Oros Hist 3.12.1. Philippus ... hos omnes acerbitatum aceruos cunctasque malorum moles struxit. f2in fine Antiquitatisut hominum societatis calamitatum correlatio cum natura, ad mare aut uentos applicatum inuenitur, eorum periculum et tumultum significans; haec nouatio sensus, quae re uera personificatio est, scriptis technicis particulater apparet, difficultatem quam afferunt aut elementorum naturalium rigorem significans — dificultad o rigor de los elementos naturales [DOM pelagus, mare] 390 Veg Mil 5.38. pro acerbitate pelagi, sicut prouidos cautela tutatur, ita neglegentes extinguit incuria. g MED et ad effectus morborum et medicamentorum, quae corpori ipsi uiolenti esse possunt, applicatur; contra quorum effectus, acorem uel ardorem, prouidere conuenit — acidez o picor [SIM→acrimoniak] 390 Veg Mulom 2.131.1. Tussi, quam humorum acerbitas excitat, tali ratione succurretur. 2.131.3. Cuius tamen prius oculos ligabis, ne medicamenti acerbitate laedantur.