[RSL] subs. n. FORMAsing. tantum Varro Ling 9.66. qui reprehendunt, quod non dicatur ut unguentum unguenta uinum uina sic acetum aceta garum gara, faciunt imperite: qui ibi desiderant multitudinis uocabulum, quae sub mensuram ac pondera potius quam sub numerum succedunt. 67. alii generis enim uinum quod Chio, aliud quod Lesbo, sic ex regionibus aliis. ... Si item discrimina magna essent olei et aceti et sic ceterarum rerum eiusmodi in usu communi, dicerentur sic olea et aceta ut uina. ETYM acere, ab neutro adi. *acetus fortasse tractum; uulgares sunt Isid Orig 20.3.9. Acetum, uel quia acutum, uel quia aquatum; uinum enim aqua mixtum cito in hunc saporem redigitur. DLATacetabulum, acetaforum, acetare, acetarium, aceteus, acetosus. DROMcast. acedo, aceto; it. aceto, port. azedo. [FREQ magna 2147indicia180/d.c.m. 234-149 Cato] uocabulum scriptis technicis ad artem coquinariam, medicinam et agri culturam pertinentibus proprium; item pro rata parte scriptis satiricis; paulisper ante subs. I aec. inuenitur, frequentius ab saec. I ec.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
11
3,2
dramatica
4
9,2
exponens
2084
822
narratiua
29
5,7
satirica
19
94
diachronica
III-II aec.
22
55
I aec.
16
5,9
I-II ec.
895
214
III-V ec.
1304
264
diaphasica
docta
19
9
media
2120
222
quotidiana
8
46
diastratica
litteraria
62
6,9
technica
2085
865
modus
prosa
2088
208
uersu
59
33
¶auinum acidum designauit, saepe ab adi. acer confirmatum — vinagre o vino malo [HYPERpotiobHYPacernumSIMoxusDOMin coquina liquamen, mel, mulsus, oleum, sal, uinum; medicamentis acer, acerrimus, corpus, decoctus, frons, inlinere, mel, oleum, rosaceum, tritus] 234-149 Cato Agr 58. Ubi oleae comesae erunt, hallacem et acetum dato. 34-30 Hor Sat 2.3.240. filius Aesopi ... aceto diluit insignem bacam. 30 Cels 198. Unctioni uero aptissimum est uetus oleum uel nitrum aceto et oleo mixtum. 390-450 Apic 7.1.2. In uulua et sterili ... mel, acetum et liquamen. 395-415 Marcell 28.19. Haec omnia melle et aceto pariter permixta in pilulas ad modum fabae rediges. → Gloss 2.384.44. ὄξος. acetum, antequam condimentum, uini genus uariis usibus habebatur; ratio qua conficiebatur rarum constat, quamquam eius origo uel usus liquent 234-149 Cato Agr 104. Hoc uinum durabit tibi usque ad solstitium. Siquid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et pulcherrimum erit. 60 Colum 12.17.1. Sunt quaedam regiones, in quibus uini ideoque etiam aceti penuria est. ut uinum consumebatur, quare melle interdum dulcabatur, semper tamen eius succedaneus fuit 191 Plaut Rud 937. sed hic rex cum aceto pransurus et sale, sine bono pulmento. 320-325 Lact Inst 40.8. in cibum et potum dederunt ei fel et acetum. → 360 Cod Theod 7.4.6. repetita consuetudo monstrauit expeditionis tempore buccellatum ac panem, uinum quoque atque acetum, sed et laridum, carnem uerbecinam etiam, milites nostros ita solere percipere. 33.6.9. acetum uini appellatione non continebitur. Dig 18.1.9.2. quaeritur, si in ipso corpore non erratur, sed in substantia error sit, ut puta si acetum pro uino ueneat, ... plumbum pro argento uel quid aliud argento simile. in coquina ualde aestimabatur 84-85 Mart Epigr 7.25.5. Nec cibus ipse iuuat morsu fraudatus aceti. baceti significatio, ut aliquid acutum et forte, neminem neglegentem faciens, cum spiritibus acutis et acribus coniunctum est — humor acerado y punzante [HYPERargutiae] 191 Plaut Pseud 739. Ps. ecquid is homo habet aceti in pectore? Char. Atque acidissumi. 34-30 Hor Sat 1.7.32. Graecus ... Italo perfusus aceto. cde melle quod a Plinio Seniore acetum appellatum est, nullum in alio textu simile inuenitur, quamquam cum Graeco ἄκοιτον 'quod non relinquit faecem' comparatur — cierto tipo de miel [HYPER mel] 79 Plin Nat 11.38. in omni melle quod per se fluxit ut mustum oleumque —appellatur acetum— maxime laudabile est. ditem indicia inueniuntur ad liquidum quoddam pertinentia quod ad incendia exstinguenda seruabatur — cierto producto para apagar incendios → Dig 33.7.12.18 Acetum quoque, quod exstinguendi incendii causa paratur. 33.9.3.5. Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum.