[RSL]
subs. n. FORMA aciale, is suffixis -arius, -alis apparentibus (Adams 544). ETYM acucula, acies. DROM cast. acero, cat. asser, it. acciaio, port. aceiro; forma pristina *acuclarium cast. agujero 'ubi acuculae seruantur', item cat. agulher, fr. aiguillier, port. agulheiro fortasse produxit. Verbum satis bene a Glossatoribus commentatum, qui duos usus tradiderunt; quamquam Medio Aeuo usitatum est, an illud in Antiquitate adhibitum fuisset ambigitur, neque iuridicis operibus neque apud Isidorum inuento. duos usus huius uerbi duabus uocibus distinctis assignari posse ueri simile est, quae ex diuersis etymologiis per homonymiam oriuntur conueniuntque, nam si unus manifeste ab acucula, deminutiuo ad acus pertinenti, prouenit, alter ab acie prouenire uidetur. Confusio significationum et etymologiarum augetur considerata re quod puluillus ad clauos figendos et igitur ad ordinem acus tenendas, Hispanice acerico uocatur, quod ab *hazero 'puluinus' < *faciarius < facies prouenire dicitur; ab hac etymologia ad acerico pertinenti origo ab aciarium 'acies ferrea' opponitur, a qua CorP discrepat.
¶ a capsa acuculis sutoriis apta — estuche para las agujas de coser [HYPER capsaa] → Gloss Cyr. Aciarium. ῥαφιδοθήκη. βελονοθήκη; Aciarium. Acuclarium. Gloss Phil. aciairum: ῥαφιδοθήκη.
b lamina ferrea — filo u hoja de acero [HYPER laminaa SIM →aciesa] → Gloss Ep. Aciarium: steeli. Gloss Phil. Aciarium, στόμωμα.