[RSL] subs. f. ETYM amma; uulgares etym. auia et amare Paul Fest 13. Amita ... similiter ... atque auia, uideri potest dicta ex eo, quod ab antiquioribus auita sit uocitata. Siue amita dicta est, quia a patre meo amata est. DLATabamita, adamita, amitinus, proamita. DROM fr. tante; Hispanica lingua tía < θεία 'amita' maluit, postea etiam tíoCorP. [FREQ humilis 48indicia3/d.c.m. 66 Cic] uocabulum scriptis narrando (historiae) aptum, minore numero argumentando exponendo, usibus saepe doctis; lyrica indicia tota ad Ausonium poetam Parentaliis spectant; quibus scriptis technicis apparet, ea ad iuris prudentiam pertinent.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
7
1,1
exponens
5
1,7
lyrica
6
21
narratiua
29
5,4
satirica
1
5,2
diachronica
I aec.
5
1,8
I-II ec.
22
5,6
III-V ec.
21
2,4
diaphasica
docta
10
4,8
media
38
2,9
diastratica
litteraria
45
3,5
technica
3
1
modus
prosa
3
1
uersu
7
3,6
¶uocabulum nobilibus familiis notum fuit, quae coniunctionis et testamentariae spei causa omnes domesticos per gradus describebant, usibus lexicis insulsis rigidisque, minime semantizatis, qui ad res plane referebant; ad patris sororem pertinuit — fue palabra conocida de las familias acomodadas, en que las relaciones de influencia y de esperanza testamentaria hacían tener en cuenta a todos sus miembros en todos sus grados de parentesco, en unos usos bastante sosos y por tanto nada semantizados; en suma, una palabra plenamente referencial; se aplicó a la tía por parte de padre [HYPERcognatusa] 49 Caes Or frg 29. amitae meae Iuliae. 96-113 Plin Epist 4.19.1. [Hispullae suae] cum filiam fratris ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum uerum etiam patris amissi repraesentes. Inscr Hd 15463 Sitifi in Mauritania Caesariensi. Antonia Matrona amitae piissimae fecit. 26007 Volubili in Mauritania Ting. Fabiae Birae ... Fabii Crispus et Caecilianus et Rogatus Crispi filius amitae indulgentissimae de sua pecunia dederunt. 1-100 29777 Iulipae in Baetica. Corneliae ... amitae. 101-200 2638 Cluuiis in Samnio. Thisbe amita et Hosidia Fortunata parentes posuerunt. 201-270 38949 Apuli in Dacia. Gaius Bellicius Quintianus amitae piissimae fecit. → Isid Orig 9.6.25. Patris mei soror mihi amita est. Gloss 2.399.54. πατρὸς ἀδελφή. 2.16.24. θεία πρὸς πατρός. 4.16.9. soror patris. secundo coniunctionis gradu, sicut auia, ad ego anthropologicum pertinente, uulgaris etymologia ad auiam quasi auitam attinens orsa est — estaba en un segundo grado de parentesco respecto al ego antropológico, como la abuela, de donde se estableció una etimología popular que la relacionaba con auia a través de auita → Paul Fest 13. Amita patris mei soror, quia similiter tertia a me sit atque auia, uideri potest dicta ex eo, quod ab antiquioribus auita sit uocitata. sed necessitudo non directa, immo ex latere constabat — sin embargo, su línea no era directa, sino colateral [DOM de latere, ex latere] → Cod Iust 3.12.3. pater mater auus auia, de latere frater soror patruus amita. Dig 38.10.10.9. Sunt et ex lateribus cognati, ut ... patrui amitae et auunculi et materterae. eius par ex latere matris matertera erat, quae duae nepoti perpropinquae a sexuali conuentu defendebantur — su correlato por parte de madre era designado mediante matertera, y de ambas se entendía que eran parientes demasiado cercanas respecto al sobrino como para establecer relaciones sexuales con ellas 160 Gaius Inst 1.63. amitam et materteram uxorem ducere non licet. 390-406 Vulg Leu 20.19. Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudauit. → Paul Fest 13. amita dicta est, quia a patre meo amata est. Ps Dosith Leid. πατρὸς ἀδελφή amita, μητρὸς ἀδελφή matertera. Inst Iust 3.6.3. amita est patris soror, matertera uero matris soror. Isid Orig 9.6.18. Amita est soror patris quasi alia mater. immo patris soror altera mater uisa erat, cum ammae etymologia congruenter; ea uinculum maius quam illa cum nepote habebat; unde matrimonii inter eos interdictio strictius ammae constabat, cui matrimonium cum eo inire nefas erat quamuis adoptata esset itaque cognata non esset — específicamente, se entendía que la hermana del padre era como una segunda madre, muy de acuerdo con su étimo amma, y mantenía un vínculo mayor con el sobrino que aquella por parte de madre, de donde la prohibición de casarse con el sobrino era más estricta para la tía paterna, que no podía contraer matrimonio con este aunque ella misma hubiera sido adoptada y no mantuviera con él relaciones de sangre → Cod Iust 23.2.17.2. amitam et amitam magnam prohibemur uxorem ducere, etsi per adoptionem nobis coniunctae sint. Graecum par lexicum θεία fuit, quod distinctionem inter matris patrisue latus nesciebat — su equivalente griego fue θεία 'tía', sin distinción entre línea paterna o materna, que a su vez fue adoptado por el castellano en sustitución de amita → Inst Iust 3.6.3. amita ... matertera ... utraque θεία uel apud quosdam τηθίς appellatur. Gloss 2.16.24. θεία πρὸς πατρός. Amita. feminae nomen apud Madauros Africae urbem usitatum — Ámita, nombre de mujer utilizado especialmente en la ciudad africana de Madauro [HYPER NOMENfemina] Inscr Hd 26706 Madauris in Africa Proc. Marco Cornelio Frontoni Gabiniano Amitae filio. 26709. Corneliae Gabinillae Amitae filiae. 26712. Marco Flauio Fortunato Gabiniano Amitae nepoti. amita magna. IUS aui soror — hermana del abuelo [HYPERcognatusa] → Dig 23.2.17.2. magna amita quarto gradu est. 38.10.1.6. amita magna (id est aui ... soror). 38.10.10.15. quae patris mei uel matris meae amita est, mihi erit amita magna. Isid Orig 9.6.25. Amitae meae mater mihi amita magna est. amita maior. IUS proaui uel proauiae soror — hermana del bisabuelo o de la bisabuela [HYPERcognatusaSIM→proamita] → Paul Fest 121. Maior amita aui et auiae amita. Dig 38.10.10.16. amita maior ... est proaui soror, patris uel matris amita magna. Isid Orig 9.6.25. Amitae meae auia mihi proamita est. amita maxima. IUS abaui soror — hermana del tatarabuelo [HYPERcognatusaSIM→abamita] → Dig 38.10.10.17. amita maxima ... est abaui soror, patris uel matris amita maior. Isid Orig 9.6.25. Amitae meae proauia mihi abamita est.