Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] animaduersio, onis

[RSL] 
subs. f. FORMA anima aduersio? Inscr Cil 2.5439.103.; m. animaduersus, us Hist Aug Sept Seu 25.1. ETYM animaduertere. [FREQ media 145indicia 12/d.c.m. 80 Cic] uocabulum uulgare, pro ratione tardum, apud iuris consultos frequens ubi sensus nouos adquirit; scriptis litterariis sensus etymologicus praeualet, quibus prosa apparet exponendo argumentando narrando aptum, omnibus usibus.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis4212
dramatica6526
exponens367
narratiua211
diachronicaI aec. 3714
I-II ec.4512
III-V ec.6313
diaphasicadocta146,7
media13014
quotidiana15,7
diastraticalitteraria859
technica6025
modusprosa14314
uersu21,2
   ¶ a secundum animaduertere, obseruationem uel perceptionem indicauit; qui usus festinanter oblitus est — semejante a animaduertere, indicó la observación o percepción; este uso fue rápidamente abandonado [HYPER attentio HYP →acrimoniaf SIM obseruatio] 44 Cic Diu 109. quid ex quoque eueniat et quid quamque rem significet crebra animaduersione perspectum est. 330 Arnob 2.68.3. Cum ... multa ... uel erroribus cognitis uel animaduersione meliorum sint a uobis repudiata. 430 Mart Cap 5.500. cura elocutionis ... cum constet in singulorum animaduersione uerborum. → Gloss 2.17.56. προσοχή 'attentio'. 
b1 specialiter magistratus officium, saepe censoris, alias dictatoris uel senatus, qui alicuius actus pensitat uel considerat, id est censura seu uituperatio; qui usus in uulgo ut inuidia uel maleuolentia minus apparet — concretamente, indicó la actuación del gobernante o cargo, habitualmente el censor, aunque también el dictador o el senado lo pueden ejecutar, que observa o examina la actuación de alguien, esto es, la censura o reprensión; este uso aparece menos frecuentemente en la actitud general de la animadversión u ojeriza [HYPER reprehensiob SIM →nota censoria DOM a magistratu facta censorius, dictatorius, senatus] 66 Cic Cluent 119. numquam animaduersionibus censoriis hanc ciuitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. 29-9 Liv 4.31.5. nihil censoria animaduersio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. 30 Vell 2.68. principis ira excessit, ut censoria potius contentus nota quam animaduersione dictatoria summoueret eos a re publica. 30 Val Max 2.9.2. Horum seueritatem ... censores consimili genere animaduersionis imitati sunt: L. enim Annium senatu mouerunt. 121 Suet Tib 19. Disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis. 198-204 Tert Spect 10.1. Pompeius Magnus solo theatro suo minor ..., ueritus quandoque memoriae suae censoriam animaduersionem Veneris aedem superposuit. → Gloss 2.311.23. ἐπιστροφή 'reprimenda'. 2.17.40. τιμωρία 'castigo'.
b2 a qua inspectione in poenam seu animationem, quae a malis moribus meritae sunt, initum est — de este examen hubo un desplazamiento al efecto merecido por la conducta reprensible, el castigo, la pena o la condena [HYPER poena SIM →increpatiob DOM legitima potestas iudex, senatus, praeses prouinciae, seuerus, competens; damnandi actus punire, damnare, plectere, multare, supplicium; poena capitalis ultima, capitalis, flamma] 52-51 Caes Gall 3.60. de eorum iniuriis sunt questi ... Caesar ... tempus illud animaduersionis esse non existimans ... rem totam distulit. 30 Val Max 1.1.21. Plemini ... in thesauro Proserpinae spoliando sceleratam auaritiam iusta animaduersione uindicauit ... cum enim eum uinctum Romam pertrahi iussisset. 314 Lact Mort pers 22. In causa poena capitis et animaduersio gladii admodum paucis quasi beneficium deferebatur, qui ob merita uetera impetrauerant bonam mortem. 400 Hist Aug Sept Seu 25.1. Huius imperium incruentum quidam litteris tradiderunt, quod contra est. nam et Seuerus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animaduersibus asperior in quibusdam fuit.
b3 IUS difficile est reprehensionem et poenam distinguere, cum auctoritas, quem in trutina ponat, eum sine dubio plectat; etiam assimilatio, quamuis non tota, inter animaduersionem et notam censoriam facta est, quae omnia notationi uel ingnominiae propinqua erant; in fine Antiquitatis, etsi antea iam certe exstitisset, ut sententia damnatoria apparuit — resulta difícil distinguir el contenido de estos dos últimos usos, pues una vez que la autoridad pone su mirada en alguien, con certeza este va a ser castigado; por otro lado, se produjo la identificación, al menos parcial, de animaduersio con nota censoria, muy cercano a notatio e ignominia; al final de la Antigüedad, aunque este uso seguramente había sido utilizado ya antes, apareció con el significado específico de sentencia condenatoria[HYPER pronuntiatiob SIM →iudiciumb] → Isid Orig 5.27.37. Animaduersio enim est, quando iudex reum punit. 5.27.36. Omnium autem istarum mortium genus animaduersio nominatur.
haec sententia ultimam poenam, id est cruentam, certe designauit — esta sentencia designó habitualmente el castigo cruento y la muerte → Cod Iust 1.3.32.6. ultima protinus animaduersione plectendis. Gloss 2.352.12. κόλασις cruciatus, hoc supplicium. 4.17.23. sententia in malum data. 5.265.64. sententia in reum dicta, uindicta.
multo minus facultatum mulctationem — menos frecuentemente, el económico → Cod Theod 10.10.20. ea animaduersione proposita, quae non facultates eorum sit expetitura, sed sanguinem. 11.36.25. quinquaginta librarum argenti animaduersione multandos.
uel ad exilium plectens — o el que condenaba al destierro → Cod Iust 1.2.14.6. irreuocabilis exilii animaduersione plectendis.
c MED oculus obseruans, uel poena inflicta, de magistratibus in medicos transiit ut remedium uel curam significaret — el ojo observador, o el castigo infligido, pasó del derecho a la medicina para significar el cuidado o tratamiento [HYPER remediuma SIM →medicamentum] 30 Cels 4.26.3. Si postero quoque die fluet, plus edisse, sed uomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, uomitu niti: uix enim fieri potest, ut post hanc animaduersionem aluus non contrahatur.

Ad portam Latinam ...