Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] animans, ntis

[RSL] 
adi.; subs. f., m., n. FORMA genus uarium: m. Cic Tim 11. alius animans.; f. Cic Off 97. nobis autem personam imposuit ipsa natura magna cum excellentia praestantiaque animantium reliquarum. Firm Math 1.8.3. himarmenen uolunt naturae hominum ceterarumque animantium quadam societate coniungi.; n. Cic Nat 2.133. Quorum igitur causa quis dixerit effectum esse mundum? Eorum scilicet animantium, quae ratione utuntur; hi sunt di et homines.; gen. pl. animantum o animantium, sine usus differentia; anumans Lucr 3.666. ETYM animare. [FREQ media 628indicia 38/d.c.m. 86-82 Rhet Her] uocabulum a saec. I aec. aequaliter largita, a paucis tamen auctoribus usitata; scriptis litterariis argumentando aptum, a dramaticis lyricisque absolute absens; usibus mediis doctisque pro rata parte laetis, multo magis prosa quam uersu; technicis ad historiam naturalem medicinam astrologiam philosophiam pertinentibus pro rata parate abundans.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis46665
exponens6823
narratiua9217
satirica210
diachronicaI aec. 13849
I-II ec.5715
III-V ec.43346
diaphasicadocta5124
media57642
quotidiana11,7
diastraticalitteraria56441
technica64123
modusprosa58940
uersu6134
   ¶ n. a a principio ut animalis duplicatio usitatum est, scriptis praecipue technicis et ad philosophiam pertinentibus, entes animatos usu ambiguo, seu animalia siue plantas, designans — en un principio funcionó como un doblete de animal, utilizado sobre todo en obras científicas y filosóficas, con cierta imprecisión en su uso; designó el ser vivo provisto de anima, sean animales o plantas [HYPER natura HYP algaa SIM animala, corpus animatum DOM rerum naturalium ratio genus; stellae sidus, stella] 70 Lucr 1.350. Dissipat in corpus sese cibus omne animantum. Crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt. 63-65 Sen Epist 58.10. placet enim satis et arbustis animam inesse; itaque et uiuere illa et mori dicimus. Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia et animalia in hac forma sunt et sata. 330 Arnob 3.35.1. uniuersam istam molem mundi ... animans esse unum sapiens rationale. → Gloss 4.309.23. animantia. homines et cetera.
contra inanimatos — frente a los inanimados o inertes 63-65 Sen Epist 58.10. quaedam anima carent, ut saxa; itaque erit aliquid animantibus antiquius, corpus scilicet.
f., m., n. b generaliter ad animal pertinuit — en general, se aplicó al animal [HYPER animalb DOM corpus, genus, natura; inter animalia, homo praecipuus est homo; ab auibus differt uolatile] 70 Lucr 3.666. ea reatione sequetur unam anumantem animas habuisse in corpore multas. 34-30 Hor Sat 2.1.40. hic stilus haud petet ultro quemquam animantem et me ... custodiet. 79 Plin Nat 2.25. nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe animantium sola uictus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit. 390 Amm 29.2.18. hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet.
de deis deabusque ambigitur an animantes fuerint, praesentibus absentibusue secundum animantum diuisiones quibus aues pisces terrestria animalia semper, dei interdum apparent — resulta incierto si los dioses quedaban englobados en la categoría de animantes, ya que aparecen o no en las distintas divisiones de los seres dotados de anima, en los que aves, peces y animales aparecen siempre y los dioses a veces 45 Cic Tim 35. Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum diuinum atque caeleste, alterum pinnigerum et aerium, tertium aquatile, pedestre et terrestre quartum. 80-90 Stat Theb 11.465. quid me, ait, ut saeuis animantum ac saepe deorum obstaturam animis, princeps Natura, creabas? 384-440 Macr Sat 7.16.6. Aut enim gradiuntur animantia aut serpunt aut nando uolandoue uiuunt.
actiuus sensus a formae complexione peruidetur — presentaba un significado activo, como corresponde a su formación morfológica 208-212 Tert Resurr 53.9. Anima ... ipsa est corpus non animatum sed animans potius.
in fine Antiquitatis sensus languit ita ut animantes alios quam hominem contraxisset — al final de la Antigüedad se fue vaciando de significado e intuyéndose una concreción en el animal que no es el hombre 390-406 Vulg Leu 11.1. haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
adi. c qui uegetabilem animam habet — provisto de soplo vital o energía generadora de vida [REL →animatus1 ANT inanimans, inanimus] 86-82 Rhet Her 4.61. si quis sibi omnes res, animantes et inanimas ... ponere ante oculos poterit. 63-65 Sen Epist 58.14. Corpus quomodo diuido? ut dicam: aut animantia sunt aut inanima. 334-337 Firm Math 1.2.12. quaerentes, utrumnam stellas animantes an inanimantes esse dicamus.

Ad portam Latinam ...