Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] causari

[RSL] 
uerb. intr., tr. FORMA act. Cass Orth 1.35. et ‘accussare’ per duo ss scripserunt, sicut ‘fuisse’, ‘diuisisse’, ‘esse’ et ‘causasse’ per duo ss scriptum inuenio.; caussari Char 479. uerba quae media appellantur ... caussor. ETYM causa. DLAT causatio. [FREQ humilis 133indicia 8/d.c.m. 220-130 Pacuv] uocabulum scriptis litterariis omne genus, praecipue exponendo narrando si numerum uideas, pro rata parte satiricis lyricisque praeualet; saepissime prosa, omnibus usibus; necnon technicis abundat ad medicinam praecipue pertinentibus; inde ab initiis apparet, at magis in fine Antiquitatis usitatur, Ammiano Marcellino abundanter praebente.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis304,2
dramatica36,8
exponens4013
lyrica310
narratiua5410
satirica316
diachronicaIII-II aec.37,5
I aec. 103,6
I-II ec.164,1
III-V ec.10411
diaphasicadocta2512
media1057,6
quotidiana35,2
diastraticalitteraria997,2
technica3412
modusprosa1206,2
uersu136,7
   ¶ intr. a IUS actionem agere — ejercer una acción judicial, litigar, acusar, disputar o pleitear [HYPER incusare] 200-100 Afran Com 91. Viden ut facunde contra causaris patrem? 170-86 Acc Trag 418. qui potis est refelli quisquam, ubi nullus est causandi locus? 95 Quint Inst 11.1.59. nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam ut non remaneant amoris uestigia. 400 Hist Aug Trig tyr 33.7.2. cum maleuolis quidem sed bono animo causabaris. →  Non 3.62. Causari causam dicere uel defendere.
tr. b acc., acc. + inf., quin, quod; causare non dep. aliquid pro causa allegare, excusatione ueram causam minime ostendens — alegar, pretextar, poner como causa o razón, habitualmente como pretexto o excusa, sabiendo que lo presentado como causa no es la verdadera razón de la actuación [HYPER excusare SIM causificari] 70 Lucr 1.398. quamuis causando multa moreris, esse in rebus inane tamen fateare necessest. 50-19 Tib 1.3.7. Quaerebam tardas anxius usque moras. Aut ego sum causatus aues aut omina dira, Saturniue sacram me tenuisse diem. 42-39 Verg Ecl 9.56. Causando nostros in longum ducis amores. 116 Tac Ann 1.47.13. hiemem aut negotia uarie causatus primo prudentis, dein uulgum, diutissime prouincias fefellit. 390-406 Vulg Deut 30.13. neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare. 400 Sulp Sev Chron 1.4. cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, neu esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei, quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret.
intr. quandoque, a causa uere tractum, causas allegare significauit — a veces, según el significado originario de causa, presentar las causas 30 Cels 7.14.2. Gorgias ... eadem tria causatus.
tr. c excusationes accipiendo, quasi excusare inuenitur — aceptar las disculpas y, por tanto, excusar o disculpar [HYPER excusare] 390 Amm 19.9.5. causatus ... se domina nusquam uisa et forsitan interempta.

Ad portam Latinam ...