[RSL; tribunus Celerum, tribunus equitum RSL]
subs. m. pl. ETYM celer. [FREQ minima 2indicia 0,13/d.c.m.]
¶ Romuli equites protectores numero ccc — los Céleres, 300 jinetes que formaron la guardia de corps de Rómulo [HYPER manus militaris] 29-19 Verg Aen 11.603. celeres ... Latini. 29-9 Liv 1.15.8. Romulus trecentos ... armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellauit, non in bello solum sed etiam in pace habuit. 79 Plin Nat 33.35. equites celeres sub Romulo regibusque sunt appellati.
de etymologia ambigitur, quia a Celere, Remi interfectore et ob hoc primum hoc munus a Romulo obtinente, nomen a quibusdam trahitur — sobre su etimología se duda, pues unos piensan que el nombre procedía de Céler, que asesinó a Remo y por ello el primero que ostentó este cargo por encargo de Rómulo → Serv Aen 11.603. quos celeres appellauit uel a celeritate, uel a duce Celere, qui dicitur Remum occidisse, in cuius gratiae uicem a Romulo fieri tribunus equitum meruit. Ov Fast 4.837.
(→Serv Aen 8.646.) ab aliis a celeritate equitis, qui etiam celes nominabatur, etymologia trahitur, quod est ueri similius quia in origine Celeres adi. esse potuit — otros traen su etimología de la rapidez del caballo, que también era llamado celes, y es más verosímil porque en su origen Celeres pudo ser adj. → Serv Aen 11.603. alii hos celeres ideo appellatos dicunt, quod explorationes obirent et quae usus exigeret uelocius facerent. alii a Graeco dictum putant quod est κέλης.
tribunus Celerum. his Celeribus sub regibus praeerat, quod nomen regibus expulsis in tribunus equitum immutatus fuit; eorum unus fuit L. Iunius Brutus, qui Tarquinium Superbum interfecit — al mando de ellos estaba en tiempos de los reyes el tribunus celerum, nombre que fue cambiado con el paso a la república por el de tribunus equitum; uno de ellos fue L. Junio Bruto, el asesino de Tarquinio el Soberbio [hyper tribunus sim tribunus equitum] 29-9 Liv 1.59.7. praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum aduocauit. → Serv Aen 8.646. Brutus qui tribunus equitum celerum fuerat. Dig 1.2.2.14. initio ciuitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse. isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et ueluti secundum locum a regibus obtinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiciendi. 1.2.2.19. dictatoribus magistri equitum iniungebantur sic, quo modo regibus tribuni celerum.