Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] leporarium, ii

[RSL] 
subs. n. FORMA acc. pl. perperam leporarias Varro Rus 3.3.10. ETYM lepus animal. [FREQ humilis 17indicia 1,1/d.c.m. 37 Varro] uocabulum scriptis techinicis ad agri culturam pertinentibus aptum, usibus mediis, semper prosa; et litterariis, usibus doctis, inuenitur; uillaticum nomen certe fuit, postea ad alia animalia aliosque usus pertinens. Inde a saec. I aec. apparet quasi nomen antiquum, postea a uiuarium sepositum ab Horatio poeta incohatum Varro Rus 3.12.1. nomine antico ... leporarium appellatum. Gell 2.20.4. quae 'leporaria' Varro dicit, haut usquam memini apud uetustiores scriptum.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumexponens134,4
narratiua40,74
diachronicaI aec. 134,6
I-II ec.30,78
III-V ec.10,11
diaphasicadocta41,9
media130,94
diastraticalitteraria40,29
technica134,7
modusprosa171,8
   ¶ a receptaculum animalium ubi lepores aluntur et seruantur — vivero de conejos o conejar [HYPER uiuarium] 37 Varro Rus 2.pr.6. Ex ea enim quoque fructus tolli possunt non mediocres ex ornithonibus et leporariis et piscinis. 3.12.4. Quattuor lepores modo enim intromisit in leporarium, breui solet repleri. 160 Gell 2.20.2. uerba Varronis subieci: 'uillaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae'. → Gloss 2.357.64. λαγωτροφεῖον.
b qualecumque uiuarii genus — cualquier criadero o vivero de animales [HYPER receptaculum animalium SIM →uiuarium] 37 Varro Rus 2.20.2. Leporaria te accipere uolo non ea quae tritaui nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, afficta uillae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascuntur. 3.13.1. Apros quidem posse haberi in leporario ... pingues solere fieri scis. 160 Gell 2.20.4. 'uiuaria' autem quae nunc uulgus dicit, quos παραδείσους Graeci appellant.
culinae luxuria leporaria in maius produxit — el lujo culinario provocó un mayor cuidado y extensión de estas instalaciones 37 Varro Rus 3.3.8. leporario ... nunc, ut habeant multos apros ac capreas, complura iugera maceriis concludunt. 3.3.10. nostra aetas in ... luxuriam propagauit leporarias. 3.12.3. Quis enim ignorat saepta e maceriis ita esse oportere in leporario, ut tectorio tacta sint et sint alta? 384-440 Macr Sat 3.13.19. Exigebat hoc quoque illa gulae intemperantia, ut et lepores saginarentur teste Varrone ... «cum exceptos e leporario condant in caueis, et loco clauso faciant pingues».

Ad portam Latinam ...