Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] peculatus, us

[RSL] 
subs. m. FORMA ambigitur de peculiatus Gloss 4.419.24. (s. uerb. Peculiatus) peculatus qui habet peculium uel grateres. ETYM peculium Varro Ling 5.95. a peculio peculatum. Paul Fest 233. Peculatus furtum publicum a pecore dictum ... eo quod antiqui Romanorum nihil praeter pecora habebant. Isid Orig 5.26.22. a pecunia peculatum esse dictum. DLAT depeculatus, peculator. [FREQ humilis 44indicia 2,6/d.c.m. 205 Plaut] uocabulum scriptis litterariis dramaticis, argumentalibus narratiuisque aptum omnibus usibus, saepissime prosa; inde ab initiis apparet, saec. I aec. usitatius.
Variatioindiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis223,3
dramatica24,5
exponens31
narratiua173,1
diachronicaIII-II aec.25
I aec. 148,6
I-II ec.92,3
III-V ec.91
diaphasicadocta104,8
media322,4
quotidiana23,5
diastraticalitteraria423,2
technica20,72
modusprosa423
uersu21
   ¶ publicae pecuniae furtum ab eius praefecto commissum — peculado, hurto de caudales públicos por parte de quien estaba a su cargo [HYPER furtum SIM depeculatus DOM populus] 205 Plaut Persa 555. perfidia et peculatus ex urbe et auaritia si exulant. 86-82 Rhet Her 1.22. si quis peculatus accusatur, quod uasa argentea publica ... dicatur sustulisse. 70 Cic Verr 2.168. testatur litteris impudentissimum tuum furtum certissimumque peculatum; nam quo alio nomine pecuniae publicae faeneratio est appellanda? 2.4.88. (de Mercurio Tyndaritano) Est pecuniarum captarum, quod signum ab sociis pecuniae magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum ... non dubitauit auferre.35-38 Sen Contr 9.1pr. Miltiades peculatus damnatus in carcere alligatus decessit. 360 Vir Ill 50.1. Liuius Salinator ... ex inuidia peculatus reus ... condemnatus. → Varro Ling 5.95. a peculio peculatum publicum primo dixerunt cum pecore diceretur multa et id esset coactum in publicum, si erat auersum. Paul Fest 66. Qui ... populum fraudat, peculatus poena tenetur. 233. Peculatus furtum publicum. Isid Orig 5.26.22. Peculatus iudicium in eos datur qui fraudem aerario faciunt, pecuniamque publicam interuertunt. Gloss 2.144.7. Peculatio νοσφισμός, διαρπαγή. 2.351.2. κλοπή πολιτικῶν χρημάτων. 2.449.29. σφετερισμὸς πολιτικῶν ἤ δημοσίων χρημάτων. 5.320.16. furtum publicum. 5.380.4. furatus de peculio puplico. 5.541.27. furtum factum de re publica. 
seu uenalibus iudicibus false pronuntiantibus — o por la venalidad de los jueces que vendían sus sentencias 70 Cic Verr . ut omittam tuos peculatus ... ob ius dicendum pecunias acceptas. 390 Amm 31.14.4. Valens furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et uehemens.
doctores de eo definiendo laborabant — los especialistas se afanaban en delimitar su alcance 86-82 Rhet Her 1.22. quid sit furtum, quid peculatus: secum furti agi, non peculatus oportere.
quamuis ad iuris prudentiam aspectabat, uulgare uocabulum fuit ample notum — aunque era palabra de ámbito claramente jurídico, tuvo su arraigo en el pueblo y en el habla de todos los días 201 Plaut Cist 72. Gymn. Perfidiosus est Amor. Sel. Ergo in me peculatum facit.
populo necnon officiis ea mens inerat, ut ea noxa difficulter auferenda esset, immo cresceret — en la conciencia tanto de la población como de sus gobernantes estaba instalada la idea de que este tipo de corrupción era difícil de erradicar, es más, que aumentaba con el tiempo 40 Sall Iug 31.25. Non peculatus aerari factus est neque per uim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam grauia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur. 160 Gell 11.18.18. M. Cato ... de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur. 360 Aur Vict Caes 35.7. auaritiam peculatum prouinciarumque praedatores contra morem militarium ... immane quantum sectabatur.
seuere uindicatum est, tempore procurrente seuerius, ut delinquens bonis damnatus esset, nisi multa seu ordinis deminutione foret — fue sancionado duramente y de manera progresiva con la confiscación de los bienes, o al menos una multa, y la rebaja social 59 Cic Flacc 43. peculatus damnatus et bona et senatorium nomen amisit. 35-38 Sen Contr 9.1.1. Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem. → Dig 48.13.15pr. Is, qui praedam ab hostibus captam subripuit, lege peculatus tenetur et in quadruplum damnatur.
seu deportatione pro temporum intentione — o la deportación según los usos de cada época → Dig 48.13.3pr. Peculatus poena aquae et ignis interdictionem, in quam hodie successit deportatio, continet.
seu carceribus — o la cárcel [DOM carcer] 35-38 Sen Contr . Miltiades peculatus damnatus in carcere alligatus decessit. 200-300 Liv Perioch 38.8. L. Scipio Asiaticus ... crimine peculatus accusatus damnatusque ... in uincula et carcerem ductus est. 350 Iust 2.15.19. Cimon patrem ob crimen peculatus in carcerem coniectum ... redemit.
et capitali animaduersione, quandoque suppliciis commixtis — y la pena de muerte, acompañada a veces de la tortura 400 Hist Aug Aur 39.5. Aurelianus fures prouinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. → Cod Theod 9.27.5. cognitor idemque mercator parem capitis ac uitae, quae peculatus reos consueuit inuoluere, cogetur subire iacturam. 392 Cod Theod 9.28.1. fuerat constitutum ut hi iudices, qui peculatu prouincias quassauissent, multae dispendio subiacerent. sed quoniam nec condigna crimini ultio est nec par poena peccato ... capitale hoc esse praecipiamus adque animaduersione seuerissima coherceri.
de talibus furtis 'Lex Iulia peculatus et de sacrilegis et de residuis' cauebat, qua peculatus crimen putatur, quomodo publica pecunia a iudicibus et rei publicae subrepta sit, item sacris institutionibus ab ea pendentibus — la persecución y castigo de este delito estaba regulado por la Lex Iulia peculatus et de sacrilegis et de residuis, en la que se califica este delito como crimen y se delimita como el dinero público recibido corruptamente por los jueces y el sustraído al Estado, así como a las instituciones religiosas que dependían de este [DOM crimen] → Cod Iust 9.28.1. Iudices, qui tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, lege Iulia peculatus obnoxii sunt et capitali animaduersioni eos subdi iubemus. Dig 48.13.5.4. si de re ciuitatis aliquid subripiat, constitutionibus principum diuorum Traiani et Hadriani cauetur peculatus crimen committi. 48.13.1pr. Lege Iulia peculatus cauetur, ne quis ex pecunia sacra religiosa publicaue auferat neue intercipiat neue in rem suam uertat neque faciat. 48.13.11.2. Labeo ... peculatum definit pecuniae publicae aut sacrae furtum. 48.13.4.1. Lege Iulia peculatus tenetur, qui pecuniam sacram religiosam abstulerit interceperit. Sed et si donatum deo immortali abstulerit, peculatus poena tenetur.
hoc furti genus in ea protractum est, ut aliquis minime furando facilius tamen ea furta ab aliis agi permitteret, sicut tabularum publicarum immutatio uel inspectio — se amplió el concepto de este delito al perseguirse actuaciones que, si no suponían el robo o la corrupción directa, sí lo facilitaban o permitían; así, la intervención malintencionada en documentos públicos o su solo examen sin autorización → Dig 48.13.10pr. Qui tabulam aeream legis formamue agrorum aut quid aliud continentem refixerit uel quid inde immutauerit, lege Iulia peculatus tenetur. 48.13.11.5. Senatus iussit lege peculatus teneri eos, qui iniussu eius, qui ei rei praeerit, tabularum publicarum inspiciendarum describendarumque potestate fecerint.
seu monetarum falsa cusio seu earum fabricandarum direptio — o la acuñación de moneda falsa o el robo durante su fabricación → Dig 48.13.8pr. Qui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus sibi signant pecuniam forma publica uel signatam furantur, hi non uidentur adulterinam monetam exercuisse, sed furtum publicae monetae fecisse, quod ad peculatus crimen accedit.
seu alienae personae imitatio cum fiscum damnaretur — o la suplantación de personalidad cuando afectaba al fisco → Dig 48.13.11.3. Labeo scribit non solum pecuniam publicam, sed etiam priuatam crimen peculatus facere, si quis quod fisco debetur simulans se fisci creditorem accepti, quamuis priuatam pecuniam abstulerit.

Ad portam Latinam ...