[RSL]
subs. f. ETYM stabulum. [FREQ minima 4indicia 0,24/d.c.m.] uocabulum ad agri culturam pertinens.
¶ a stabulandi actio, i. e. sub stabuli securitate armenta protegere — estabulación, puesta del ganado en la seguridad del establo 60 Colum 6.3.1. Boues calore sub diuo, frigoribus intra tectum manere oportet. Itaque hibernae stabulationi eorum praeparanda sunt stramenta. 125 Apul Met 4.6. Insurgit speluncae ... turris ardua; caulae firmae solidis cratibus, ouili stabulationi commodae.
b ab etymologia consistio seu mouendi mora — parada, permanencia o espera [HYPER moraa] 160 Gell 16.5.10. Ab illa ... consistione et quasi quadam stabulatione uestibula appellata sunt spatia ... ante fores aedium relicta, in quibus starent, qui uenissent, priusquam in domum intromitterentur. 384-440 Macr Sat 6,8,120. Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione ab aduenientibus priusquam intromitterentur in domum.