[RSL] subs. m. epicoenus Ps Phoc nom 38. hic uultur generis masculini et epicoeni declinationis tertiae. Prisc Gramm 155. in ur, si sint ... appellatiua auium ... uel f ante ur habentia, masculina sunt: turtur, uultur.; at f. apud Isid Orig 12.7.12. et passim. FORMAde declinatione ambigitur: nom. sing. uolturusx1 Ennius, uulturiusx5 Serv Aen 6.595. sane in usu est 'uultur', licet Cicero 'uulturius' dixerit, quod quidem potest esse et deriuatiuum: Ennius “uulturus in campo miserum mandebat homonem”. Prisc Gramm 207. et uultur et uulturus et uulturius dicitur. Gloss 2.597.41. uulturius uultur.; acc. sing. uulturiumx5, acc. pl. uulturiosx11, omnibus temporibus; uoc. sing. uolturix1 Plaut, dat. sing. uulturiox3 Plaut-Apul, nom. pl. uulturiix3 Plaut-Apul, dat. abl. pl. uulturiisx4Apul-Arnob; harum formarum quaedam a grammaticis increpitatae sunt, quibus gen. uulturis optima uidetur Prob Inst gramm 124. quaecumque nomina nominatiuo casu numeri singularis ur litteris definiuntur, haec genetiuo casu numeri singularis s non i littera definiuntur; et ideo uultur huius uulturis, non uulturi facere demonstratur. Prisc Gramm 237. in ur, cuiuscumque sint generis, accepta is faciunt genetiuum, ut hic uultur uulturis, turtur turturis. stirps uolt-x29ab initiis inuenitur usque ad Antiquitatis finem, uultur- a Lucretio. ETYMincerta;1etymologia antiqua et uulgaris ad uolatus tarditatem refertAndré Ois Isid Orig 12.7.12. uultur a uolatu tardo nominata putatur. 2nisi a uellere 'dilaniare' prouenit > uultur 'auis dilanians', a *ṷelH-tor- proueniens, per -ur- compositum, cum turtur fortasse coniunctum (F. M. Muller [1926]: Altitalisches Wörterbuch, pág. 530), cui DeVaan non assentitur. 3seu a Tuscis commodatum fuit, ad deum Vel referrens, quasi 'dei Vel auis', quod Volturnus (deus) ab eo deriuatum confirmaretEM. 4seu ad nomina Tuscorum et mediterraneorum montium, quales Velia, Velitrae, Velinus, Volaterrae et alii, Romani, uulturibus priscorum eorum plagas non habitantibus, hoc uocabulum accipientesAndré Ois. DLATsubuolturius, Volturcius, Vulturia, uulturinus, Vulturius; a uulturn- et ab adi. uulturnus1prouenire Vultur 'Apuliae mons' ueri simile est; item Vulturnum urbs et Volturnus fluuius, qui omnes ad meridiem agri Latini erant, Romanis meridies significabatur, unde Vulturnus uentus flabat; de deo Vulturno ambigitur, uocabulo Etrusco cum deo fluuiali fortasse confligente. DROM Vultur > esp. buitre, port. abutre, rum. vúltur; *vultore > cat. voltor, fr. vautour, it. avvoltore; Vulturius > it. avvoltoio, rum. vultúr. [FREQ media 169indicia10/d.c.m. 254-184 Plaut] uocabulum amplum, scriptis litterariis omne genus, praecipue pro rata parte satiricis, dramaticis lyricisque, aptum; et prosa et uersu, omnibus usibus praecipue quotidianis doctisque; et technicis ad medicinam historiamque naturalem pertinentibus inuenitur; inde ab initiis apparet usque in finem Antiquitatis.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
40
5,5
dramatica
11
25
exponens
54
18
lyrica
6
21
narratiua
48
8,9
satirica
8
42
diachronica
III-II aec.
11
27
I aec.
14
5
I-II ec.
55
14
III-V ec.
87
9,2
diaphasica
docta
27
13
media
127
9,2
quotidiana
13
22
diastratica
litteraria
119
8,7
technica
48
17
modus
prosa
118
8,1
uersu
49
25
¶aauis rapax cadauerum edax — buitre negro, ave rapaz y carroñera [HYPERauis rapaxDOM cadauer, canis] 239-169 Enn Ann 2.125. uolturus in spineto miserum mandebat homonem. 29-9 Liv 4.21.6. cadauera intacta a canibus ac uolturibus tabes absumebat. 8-9 Ov Ib 169. Unguibus et rostro crudus trahet ilia cadaueris uultur et scindent auidi perfida corda canes. 125 Apul Met 6.32. patibuli cruciatum, cum canes et uultures intima protrahent uiscera. 330 Arnob 2.41.1. animalium miserorum discerperent uiscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et uulturiis. 405 Prud Perist 10.807. Citius cadauer dentibus carpunt canes longeque morsus uulturum efficacior ad deuorandas carnis offas mortuae. → Ps Dosith Mon 187b. gips uultur. Ps Dosith Vat 435. γύψ, uultur. (Aegypius monachus) cuius unum genus nigrum siue atrum certe fuit — de él se conocía como subespecie el buitre negro, calificado como niger o ater 79 Plin Nat 10.19. uulturum praeualent nigri. 29.77. 201 Ser 56.7. fel uulturis atri. (Gyps fuluusAndré Ois) quamuis non dicitur, uultur ad oripelargum seu percnopterum certe referret; quare uulturis hoc genus ut aquila Romanis uisum est — aunque no es mencionado, seguramente uultur sería el nombre del buitre leonado, denominado más específicamente oripelargus o bien percnopterus: ello hace pensar que los romanos quizás consideraban este tipo de buitre como perteneciente a las águilas → Plin Nat 10.8. percnopterus, eadem oripelargus, uulturina specie. scilicet diffidenter — dentro de una gran imprecisión 300-400 Epist Alex 201. nocticoraces ... uulturibus similes ... colore fuluo. binde ab initiis ut conuicium eo usum est ad hominem uafrum harpagemque furta periclitantem — ya desde un principio fue utilizado como insulto, aplicándose a la persona aprovechada y rapaz, que acecha el momento apropiado para su robo [HYPERcontumeliaSIMacceptorb2, polypusb] 254-184 Plaut Capt 844. H. Ignem ingentem? E. Ita dico, magnus ut sit. H. Quid? me, uolturi, tuan causa aedis incensurum censes? 200 Plaut Trin 101. te uocant ciues tui; tum autem sunt alii, qui te uolturium uocant: hostisne an ciuis comedis, parui pendere. 63-65 Sen Epist 95.43. Amico aliquis aegro adsidet: probamus. At hoc hereditatis causa facit: uultur est, cadauer expectat. quare magistratus rapaces sic nominati sunt — la rapacidad de los magistrados provocó que fueran así llamados 56 Cic Sest 71. exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo uulturii paludati. 125 Apul Met 10.33. Quid ergo miramini, uilissima capita, immo forensia pecora, immo uero togati uulturii, si totis nunc iudices sententias suas pretio nundinantur. immo ad hominem qui aliorum miseria fruebatur attinuit — por eso se aplicó a lapersona que se ceba en la desgracia de otroDLE 55 Cic Pis 38. Appellatus est hic uolturius illius prouinciae. uel qui mortem senis, liberis carentis, anhelabat — o esperaba anhelante la muerte de viejo sin descendencia 65-54 Catull 68b.124. nepos impia derisi gentilis gaudia tollens, suscitat a cano uolturium capiti. in pessimum receptum est, quasi foetidum animal — se tiñó con los peores colores, recibiendo apelativos despreciativos y propios de un ser repugnante 5 Gratt 75. immundo ... uulture. 79. uulture dirus ab atro turbat odor siluas. 63-65 Sen Epist 108.22. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis tuae damnum est? alimenta tibi leonum et uulturum eripio. ctessera improba — mala jugada en los dados [REL →tesseraaSIMcaniculac, canisc] 201 Plaut Curc 357. iacit uolturios quattuor. talos arripio, inuoco almam meam nutricem Herculem, iacto basilicum. → Frg Bob Nom 63. tesserarum apud antiquos erant uaria nomina, uulturis, caniculi, Veneris. deius praesens uolatus augurium aut bonum aut dirum proferebat, portenta saepe nuntians — su voladora presencia constituía un augurio, tanto bueno como malo y anunciador habitualmente de un portento [HYPERales auguralis] 200 Plaut Truc 337. quasi uolturii triduo prius praediuinant, quo die esuri sient. 29-9 Liv 27.11.4. Priuerni satis constabat bouem locutum uolturiumque frequenti foro in tabernam deuolasse. 27.23.3. Ostiae murum portamque de caelo tactam, Caere uolturium uolasse in aedem Iouis. 41.21.7. satis ... constabat nec illo nec priore anno in tanta strage boum hominumque uolturium usquam uisum. 92 Sil 3.343. caelo credunt superisque referri, impastus carpat si membra iacentia uultur. 370-380 Ambr Hex 5.23.0. De praescientia uulturum. 5.23.81. tu autem responde mihi, unde uultures mortem hominum signis quibusdam annuntiare consueuerint. → Lact Theb 3.508. uultur ... solet bona omina augurantibus facere. inter ea, quasi deorum secunda uoluntas, illi VI uultures a Remo uisi saepe memorati sunt, contra XII eos qui Romulo oblati sunt — fue especialmente repetido, y reutilizado como favor especial de los dioses, el augurio de los seis buitres que se presentaron a Remo, frente a los doce de que disfrutó Rómulo [DOM sex] 29-9 Liv 1.7.1. Priori Remo augurium uenisse fertur, sex uoltures. 62-65 Lucan 7.437. uolturis ut primum laeuo fundata uolatu Romulus infami conpleuit moenia luco. 117-180 Flor Epit 1.1. Remus montem Auentinum, hic Palatinum occupat. Prior ille sex uultures, hic postea, sed duocecim uidit. 79 Suet Aug 95.1. Primo autem consulatu et augurium capienti duodecim se uultures ut Romulo ostenderunt. 360 Ps Aur Vict Orig 23.2. Cumque auspicaretur Romulus in Palatio, Remus in Auentino, sex uulturios pariter uolantes a sinistra Remo prius uisos. 405 Prud Perist 10.612. Antiquitatem Romuli et Mauortiam lupam renarras primum et omen uulturum. → Serv Aen 1.273. captatis auguriis urbem condiderunt. sed Remus prior sex uultures uidit, Romus postea duodecim: quae res bellum creauit. numerus XII uulturium ad totidem prosperitatis saecula, seu Romanorum imperii, rettulit, uulture C annos uiuente — el número de doce buitres fue luego identificada con doce siglos de prosperidad o permanencia para el pueblo romano, pues se decía que el buitre vivía hasta cien años 238 Cens 17.15. traderent historici de Romuli urbis condendae auguriis ac XII uulturis, quoniam CXX annos incolumis praeterisset populus Romanus, ad mille et ducentos peruenturum. 394-404 Claud Get 266. Tunc reputant annos interceptoque uolatu uulturis incidunt properatis saecula metis. 400 Eustath Basi 8.6. uultures ... cum sint longaeui. Nam uitam eorum centum annis manere affirmant. → Isid Orig 12.7.12. Uulturum natos ... paene usque ad centum annos procedere. quare prodigia nuntiabat, praecipue mirabilia et minantia — fue por tanto ave prodigiosa, anunciadora de hechos insólitos o amenazadores [DOM dirus] 25 Ov Am 1.12.20. illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, uulturis in ramis et strigis oua tulit. 92 Sil 13.597. Cocyto dirae uolucres pastusque cadauere uultur. 350 Obseq 43. Fulminis ictu uultures super turrem exanimati. 348-405 Prud C Symm 2.1.396. cum uulturibus uolitans ignota per auras umbra. eplumarum color, nisi percnopteri seu oripelargi fuluum colorem foueas, niger Romanis certe fuit — en el imaginario romano, el color de su plumaje, barajando que quizás no incorporaran entre estos al buitre leonado, era típicamente negro 284 Nemes Cyn 312. Dat tibi colores pinnarum terrentia milia uultur. nigro colore ad mala referente, uulture usum est ad mala bonis comparanda, scilicet iis ad columbam referentibus — identificado el color negro con un espíritu oscuro, fue utilizado para comparar lo malo con lo bueno, esto último representado por la paloma 365 Optat 2.18.14. Quantum uult consumat edacitas uulturum, tamen maior est numerus columbarum. auis satis magna erat — era ave de buen tamaño → Isid Orig 12.7.12. Vultur ... magnitudine quippe corporis praepetes volatus non habet. nycticoraci similis — parecida al nycticorax 300-400 Epist Alex 201. nocticoraces uenere aues uulturibus similes, corporum immanitate superabant, colore fuluo, rostro pedibusque nigris. uncis unguibus praedita — dotada de garras 353-431 Paul Nol Epist 19.4. uncis unguibus uulturem ... referens. et rostro — y pico 80 Val Fl 7.359. uiscere uultur adeso tollitur e scopulis et rostro irrorat aperto. auis edax uidebatur, cuius praesentia abundante cadauerum copia nuntiabatur — era vista como ave voraz, y su presencia abundante fue señal de grandes mortandades bélicas [DOM edax] 25 Ov Am 2.6.33. edax uultur. 62-65 Lucan 7.834. numquam tanto se uolture caelum induit aut plures presserunt aera pinnae. 350 Obseq 70. uulturum et aliarum alitum quibus strages cadauerum pabulo est. odorandi sagacitate fruebatur — tenía buen olfato 70 Lucr 4.680. longe ducuntur odore uolturii ... cadaueribus. 79 Plin Nat 10.191. uultures sagacius odorantur. 125 Apul Apol 57. uincit idem sagacitate odorandi canes et uulturios. → Isid Orig 12.7.12. Vultures autem, sicut et aquilae, etiam ultra maria cadauera sentiunt. et optimo uisu — y vista excelente 390-406 Vulg Iob 28.7. semitam ignorauit auis nec intuitus est oculus uulturis. 412-427 Aug Ciu 8.15.2. Quis hominum uidendo aequabitur aquilis et uulturibus? eius uolatus altus et uigilans, siue tardus erat siue uidebatur, sine insectationis studio — su vuelo, alto y vigilante, era o parecía ser lento, sin afán de persecución [DOM tardus] 201 Ser 45.25. Si iecur exsectum tardo de uulture portes. 400 Eustath Basi 8.6. altius uolitant ... uultures, → Isid Orig 12.7.12. Vultures ... uolantes multa, quae montium obscuritate celantur, ex alto illae conspiciunt. 12.7.12. uultur a uolatu tardo nominata putatur. et eius uolatus a saxis lapsu inibatur, quippe qui magnum pondus haberet, quamuis ea ratio falsa erat — se decía que el vuelo lo iniciaba siempre dejándose caer desde altas rocas, debido a su tamaño, lo cual contradice la realidad 79 Plin Nat 10.113. uultur et fere grauiores nisi ex procursu aut altiore cumulo inmissae non euolant. de sexu et generatione, omnes uultures feminas esse constabat, ipsis per se siscut gallinis procreantibus — acerca de su sexo y generación, estaba aceptado que no había machos entre ellas, pues procreaban por sí mismas, como las gallina 208-212 Tert Adu Val 10.1. gallina sortita est de suo parere, sed et uultures feminas tantum aiunt. 390 Amm 17.4.12. Aegyptii per uulturem naturae uocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inueniri rationes memorant physicae. 400 Eustath Basi 8.6. Aliae sane earum quae altius uolitant steriles omnino sunt, sicut uultures, quos asserunt sine coitu generare. → Isid Orig 12.7.12. Vulturum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copula concipere et generare. cum uoces edebat, pulpabat — su gritar se denominaba pulpare121 Suet Prata 161. uulturum pulpare. → Anth 762.27. uultur pulpare probatur. per unguentum necari poterant, qua notitia stupemus — se les podía matar mediante un ungüento, lo cual es una noticia sorprendente 79 Plin Nat 11.279. uultures necantur unguento – qui fugat alios appetunt odorem. et per adynata seu impossibilia inuocatum est — fue mencionada en adynata o impossibilia 394-404 Claud In Eutr 1.352. «iam testudo uolat, profert iam cornua uultur.» fhominibus bonum id erat, quod serpentes fugaret — entre sus beneficios para los humanos, ahuyentaba las serpientes [DOM serpens] 79 Plin Nat 29.77. E uolucribus in auxilio contra serpentes primus uultur est, adnotatumque minus uirium esse nigris. 201 Ser 45.35. quibus arcetur taeterrima serpens? Aut styracem torres aut diri uulturis alam. 300-350 Plin Med 3.37.5. habentem secum cor uulturis nec serpentes nec ferae appetunt. 370 Plac Med De uulture.1. uulturis pennas si uras, fugabis omnes serpentes. seu uenena infirmabat, seu inter fures et malignas umbras ambulantem ire permittebat — o neutralizaba el efecto de un veneno, o con su ayuda se pasaba desapercibido ante los bandidos o los espectros que acechaban al caminante 370 Plac Med De uulture.6. Cor ipsius uulturis si in pelle lupina circa brachium habeas, nullum medicamentum nocere tibi poterit nec serpens nec latro nec ulla malitia, nec quidem fantasma sentiet, per eremum iter qui facit. magiae sympathia adiuuante, eius plumae halitum acidum faciebant — en consonancia con los principios de la magia simpática, sus plumas producían efectos repugnantes en el ser humano 79 Plin Nat 30.27. pinna uulturis si scalpantur dentes, acidum halitum faciunt. gconspicuus uultur ille fuit cui iecinora uorare prouincia fuit, scilicet heroum deos prouocantium — fue famoso el buitre al que se encomendó devorar el hígado o las entrañas de varios personajes famosos, en castigo por haber desafiado a los dioses 63-65 Sen Her O 947. effodiat auidus hinc et hinc uultur fibras. 100-128 Iuv 13.51. nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri poena. inter quos Tityos fuit — entre ellos, Ticio 29-19 Verg Aen 6.597. cernere erat ... rostro ... immanis uultur obunco immortale iecur Tityi tondens fecundaque poenis uiscera rimaturque epulis. 63-65 Sen Phaedr 1233. uultur relicto transuolet Tityo ferus meumque poenae semper accrescat iecur. → Lact Theb 1.710. Tityi iecur uulture tunditur, in aeternitatem supplicii pullulantibus fibris. 4.538. Tityon ... quia Latonae uoluit uim inferre, eius pectus lacerat uultur. Serv Aen 6.595. Tityos damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur uultur exedat. et Prometheus — y Prometeo 80 Val Fl 4.69. e scopulis media inter pabula diri uulturis Prometheus etiam gemitu maestaque fatigat uoce Iouem. → Philarg Verg Ecl 6.42. Caucasias ... mons Armeniae uel Scythiae, in quo Prometheo adligato iecur uultur exedit. Schol Bern Ecl 5.42. Prometheum Caucaso monte Scythiae, catenis religasse et aquilam siue uulturem ei adposuisse ut iecur eius exederet. quod figurate acceptum est, cum uultur animi uitia, quae animam uorant, imitaret — este aspecto fue sublimado mediante la consideración de que el buitre no representaba otra cosa que los defectos y maldades del espíritu, que corroen las entrañas 60 Petron 25.2. Qui uultur iecor intimum pererrat, et pectus trahit, intimasque fibras, non est, quem lepidi uocant poetae, sed cordis mala, liuor atque luxus. ut exsecratione eo usum est — también fue utilizado imprecación contra un enemigo 394-404 Claud In Ruf 2.511. dapibus ... relictis in tua mansurus migret praecordia uultur. h MED (→uulturinus) certae corporis partes ad uarias infirmitates seu morbos usui uidebantur, quales ad senectutem attinentes — fueron empleadas ciertas partes de su cuerpo para una generalidad de enfermedades, como las relacionadas con la vejez 201 Ser 13.17. uulturis atri fella ... etiam annosis poterunt succurrere morbis. seu ad neruorum ossiumque dolores — o los dolores nerviosos y de huesos 201 Ser 53.6. Si uero occultus neruos dolor urit inertes, uulturis excisos adipes rutamque remittes aut ceram et tali recreabis languida fotu. 370 Plac Med De uulture.6. uulturis adipem et uentriculum cum axungia mixtum, omnem neruorum dolorem et articulorum emendat. seu ad feminas, quibus partus facilior esse posset — o las propias de las mujeres, a quienes podría facilitar incluso el parto 201 Ser 32.20. Quin etiam stercus supponunt uulturis atri, sentiat ut minime partus quam proximus urget. 370 Plac Med De uulture.8. uulturis pennas si pedibus subieceris, efficit, ut sine labore pariat. 400 Ps Theod Prisc Add. uulturis stercus in scafio super carbones impone, et desuper mulier dimissis uestibus sedeat, mox purgabitur. contra capitis dolores ualebant uulturis capitis ossa adposita, seu illi uncta — era útil contra los dolores de cabeza, aplicando los huesos de su cabeza o untando su cerebro en la del doliente [DOM caput] 79 Plin Nat 29.112. Capitis doloribus remedio sunt ... ossa e capite uulturis adalligata aut cerebrum ... peruncto capite et intus naribus inlitis. 300-350 Plin Med 1.1a.21. ossa de capite uulturis sub collo alligari hemicraniae prodest. 395-415 Marcell 1.109. uulturis cerebro ... omnes dolores capitis minues. cuius iecur et caro contra comitialem morbum commendabantur, praesertim si uultur hominis carnem comedisset — se recomendaban su hígado y su carne para tratar la epilepsia, especialmente si el buitre había comido carne humana [DOM iecur] 79 Plin Nat 30.92. comitialibus morbis ... praedicatur ... iocur uulturis ..., cor pulli uulturini adalligatum. sed et ipsum uulturem in cibo dari iubent et quidem satiatum humano cadauere. 370 Plac Med De uulture.4. uulturis iecur totum et sanguinem ipsius uulturis ... caducos emendat. et contra lethargicos — también para los enfermos de letargia 300-350 Plin Med 3.18.5. uulturis neruos tollis et eos neruos circa manus lethargici laborantis ligabis. et spleneticos, liene aegrotantes — para los esplénicos, que sufrían del bazo 400 Ps Theod Prisc Add. spleneticus uulturis iecur crudum cum sanguine edat. immo Venereas uires promittebat — e incluso prometía energía sexual 370 Plac Med De uulture.3. uulturis iecur a parte dextra si sumpseris ..., ad concubitum paratior eris. et eius iecur uisus clarabat, quibus uultur maxime pollebat — además, era provechoso su hígado para aclarar la vista, que en el buitre era proverbialmente buena 370 Plac Med De uulture.5. uulturis fel ... omnem caliginem discutit et incipientem subfusionem non patitur insistere. adeo ut ipsa uulturis contemplatio sufficeret — y para ello servía incluso la sola contemplación de los ojos del animal 370 Plac Med De uulture.7. Ad idropicos. uulturis stercus cum albo stercore canis mixtum. eius stercus hydropicis proficiebat — sus heces eran convenientes para los hidrópicos 370 Plac Med De uulture.7. Ad idropicos. uulturis stercus cum albo stercore canis mixtum. et eius uiscera illis qui pediculis aliisque bestiolis affectabantur — y sus entrañas para los afectados de piojos y otros parásitos 370 Plac Med De uulture.9. Ad peduclosos, quod Graeci ftiriasin dicunt. uulture uiuo excisam medullam bibere ex uino dabis. i CHRIS immundum animal Iudaeis fuit — fue animal inmundo para los judíos [HYPERimmundum Iudaeis animal] 390-406 Vulg Leu 11.14. de auibus comedere non debetis, et uitanda sunt uobis ... uulturem. Deut 14.13. Immundas ne comedatis ... ixion et uulturem. uultur quasi Iudaeus deus comprehensus fuit, omnia uidens ut sutilis sagus — se aplicó a la figura del dios judío, que todo lo ve y se eleva con la sutileza de la profecía 399 Aug In Iob 5.15. Pulli autem uulturis altissime uolitant. uultur bene intellegitur Dominus, quia altitudine prophetiae uidit mortalitatem nostram ... Pulli ergo uulturis, filii sponsi dicti sunt: altissime autem uolitantes, conuersationem in coelis habentes. at etiam quasi daemonium, cum peccatores, i. e. cadauera, ederet; seu quasi homo peccator, cui cadauera ipsa peccata erant — pero también fue identificada con el demonio, buitre que se alimenta de pecadores, que son sus cadáveres; o con el humano pecador, buitre que se alimenta de cadáveres que son pecados 399 Aug In Iob 5.17. Possunt et pulli uulturis in malo intellegi aeriae potestates, quae mortibus, hoc est peccatis, pascuntur. 15. Et decretus est in escam uulturum: aeriarum potestatum, quae mortibus peccatorum pascuntur. 28. Nec uidit eam oculus uulturis: diaboli. Vultur. Apuliae mons — la montaña de Vúlturen Apulia [HYPER NOMENmonsHOLAGER ITALIAEApulia] 23 Hor Carm 3.4.9. Me fabulosae Volture in Apulo ... puerum palumbes texere. 62-65 Lucan 9.185. gramina campis et renouare parans hibernas Apulus herbas igne fouet terras, simul et Garganus et arua Volturis et calidi lucent buceta Matini. 399 Vib Seq 316b. Vultur, Apuliae. → Porph Hor in Carm 3.4.9. Vultur mons est in Apulia, ubi dicit se poeta educatum.