[RSL] subs. m. FORMA Borrasx2 Paul Nol Carm 17.245., Prud Psych 847.; nom. sing. borea Gloss 4.26.13., acc. borean; c1 Boraeas. ETYM βορέας < βορείος 'a septentrione ueniente' Graeciam respectanti, i. e. a Thracia, quae regio ad tractus glaciato caelo insignitos ingressus praebebat.DLAT Bora, borealis, boreus, Borion. DROMcat. boira 'nebula'; it. burrasca > fr. bourrasque.; cat., esp., port. borrasca quamauis ab Iberia fortasse prouenitCorP; uox nautica fortasse fuit a qua in Romanicas linguas facile transgressum estEM. [FREQ media 227indicia14/d.c.m. 90 Cic] uocabulum scriptis litterariis narrando aptum, uersu usibus doctis (carmini heroico); item reliquis scriptorum generibus, praecipue exponendo (astronomiae) aptum, necnon textis lyricis; prosa usibusque mediis, quotidianis minus, quoque apparet; parte technica (historia naturali) nonnumquam inuenitur; inde a saec. I aec. eo utitur, frequentius saec. I-II ec., postea imminuit; quae omnia synonimo aquilo oppositum est, quod scriptis technicis omne genus ualde apparet, item prosa usibusque mediis, praecipue in fine antiquitatis christianis scriptoribus eo abunde utentibus.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
16
2,5
dramatica
110
22
exponens
64
21
lyrica
22
78
narratiua
113
21
satirica
2
10
diachronica
I aec.
24
8,6
I-II ec.
132
34
III-V ec.
71
8,2
diaphasica
docta
142
68
media
82
6,3
quotidiana
3
5,2
diastratica
litteraria
216
17
technica
11
3,8
modus
prosa
48
3,4
uersu
179
92
¶aseptentrionalem uentum, uel potius septentrionalem orientalem, designauit — designó el viento del norte, o mejor del noreste, el bóreas [HYPERuentusSIM→aquiloa1] 65-54 Catull 26.3. uillula uestra non ad austri flatus opposita est ... nec saeui boreae..., uerum ad milia quindecim et ducentos. 125 Apul Mund 11. regionesque uentorum ... boreas septemtrio. 353-431 Paul Nol Carm 17.245. Te, Niceta, patrem dicit plaga tota borrae. Inscr Hd 23248 Romae. boreas, circius, ... solanus, aquilonice. → Gloss 3.245.40. βορρᾶς. nonnumquam tamen uentum a septentrione frigidum quodcumque designauit — aunque a veces designó cualquier viento que venga del norte o noroeste y que fuera frío 29-19 Verg Aen 4.442. annoso ualidam cum robore quercum Alpini boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant. 62-65 Lucan 5.379. Delmatico boreae. → Serv Aen 4.442. speciem pro genere posuit: nam Alpinum boream pro quocumque uento dixit. Adnot Lucan 1.389. Alpini boreae quod in Alpibus saeuiores sint. idem quod aquilo sane designabat — por supuesto, designaba el mismo viento que aquilo 79 Plin Nat 2.120. inter ... eum et exortum solstitialem aquilo, aparctias et boreas dicti. 18.333. uentum ... aquilonem, borean Graecis dictum. 160 Gell 2.30.8. de borea, quem 'aquilonem' nos appellamus. 300-400 Amp 5. aquilo, idem boreas et aparctias a septentrione. 390 Veg Mil 4.38. cui adhaeret a dextra thrascias siue circius, a sinistra boreas, id est aquilo. → Lact Theb 2.4. uocamus ... nos aquilonem, illi borean dicunt. Ps Dosith Mon 172. boreas aquilo. Adnot Lucan Suppl 5.603. Aquilonis id est boreae. Gloss 4.26.13. uentus aquilo. quia uenti cursus proprios habent beneficia uel detrimenta praebentes, quare inter se quandoque luctantur, boreas contra notum africum austrum habetur — los vientos tienen sus itinerarios y presentan beneficios o perjuicios característicos, que a veces los enfrentan, por lo que a boreas se oponían notus, africus, auster 65-54 Catull 26.3. 5 Ov Fast 2.147. siquis borean horrere solebat, gaudeat: a Zephyris mollior aura uenit. 12-16 Ov Pont 4.12.35. et tepidus boreas et sit praefrigidus auster. 20 Manil 4.591. asper ab axe ruit boreas, fugit eurus ab ortu, auster amat medium solem zephyrusque profectum. 63-65 Sen Ag 476. aduersus ... boreae notus. Sen Her O 113. cum borean expulit africus. 80-90 Stat Theb 11.114. notus et boreas gemino de cardine mundi, hic niue Rhipaea, Libycis hic pastus harenis. 1.193. qualiter hinc gelidus boreas, hinc nubifer Eurus uela trahunt. 92 Sil 12.617. hinc notus, hinc boreas, hinc fuscis africus alis bella mouent. 386 Avien Orb terr 195. flatibus ex boreae tepidum procumbit in austrum. → Adnot Lucan Suppl 3.69. Boreas, cum apud Italiam serenus sit, apud Africam pluuias facit. quamuis scriptis technicis, si cum aquiloe compares, paulum apparet, tamen mentio aliqua de eius pondere in hominum sanitatem exstitit — aunque los usos de esta palabra son muy poco técnicos en comparación con aquiloe, también presenta alguna referencia a su mala influencia para la salud humana 63-65 Sen Phaedr 1130. insani boreae minas. bad omne phaenomenon aerium a septentrione uenientem, praecipue glaciale frigus, aspectat — se le relaciona con todo fenómeno atmosférico norteño, siendo lo más remarcable el frío invernal [DOM gelidus] 42-39 Verg Ecl 7.51. boreae curamus frigora. 37-29 Verg Georg 1.93. boreae penetrabile frigus. 25 Ov Am 2.11.10. gelidum borean. 45-95 Stat Silu 5.1.82. boreas hibernus. 62-65 Lucan 5.601. occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit. 350-385 Auson Idyll 8.9. gelidum boream. uel eius flabra uel flatus — o sus ráfagas [DOM flabra] 30-15 Prop 2.27.12. hic boreae flabra neque arma timet. 160 Gell 2.22.10. boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit uiolenti flatus et sonori. 386 Avien Orb terr 116. qua se flabra trucis boreae per inhospita terrae eructant caelo. 330-430 Heges 5.3.20.10. aduersis boreae flatibus. qui ultimis temporibus mollificari uidentur — que en tiempos tardíos se van entendiendo como más suaves 330-430 Heges 5.5.52.6. Boreae spiramine. 395 Licent 133. non si mihi murmura centum det boreas. fluctus ab eo excitati notabiles sunt itemque nauigationi pericula — también son remarcables el oleaje que levanta y los consecuentes peligros para la navegación [DOM fluctus] 29-19 Verg Aen 12.365. Edoni boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus. 235 Ov Epist 13.15. Incubuit boreas abreptaque uela tetendit, iamque meus longe Protesilaus erat. 18.39. in me, si nescis, borea, non aequora, saeuis. 2-8 Ov Met 12.24. boreas uiolentus in undis. 62-65 Lucan 3.523. posito borea ... iacuit mare. 5.217. tumidus boreae post flamina pontus rauca gemit. 9.37. borea ... urguente carinas. 92 Sil 12.187. propulsum ut borea scopulis impingitur aequor. 417 Rut Nam 1.399. Aduersus surgit boreas, sed nos quoque remis surgere certamus. → Schol Lucan B 1.675. Edones ... ex parte Thraces sunt. sed beneficus est si a septentrione in austrum pergas — aunque a veces resulta favorable o conveniente si se sigue la ruta norte-sur → Adnot Lucan Suppl 5.705. Ab Italia enim ad Epirum nauigantibus boreas prosper est. arbores montesque uexat — provoca sacudidas en los árboles y montañas 1 Ov Ars 3.162. rapti ... aetate capilli, ut borea frondes excutiente, cadunt. 2-8 Ov Met 2.185. acta praecipiti pinus borea. 62-65 Lucan 6.390. quas uix boreas inuerteret ornos. 1.389. piniferae boreas ... Thracius Ossae rupibus incubuit. et ad niues glaciemque maxime aspectat — y está muy relacionado con la nieve y el hielo [DOM marmoreus, nix] 9-12 Ov Trist 3.10.11. terra ... marmoreo est candida facta gelu, dum prohibet boreas et nix habitare sub Arcto. 3.10.14. niuem indurat boreas perpetuamque facit. 20 Manil 1.314. boream ... rigentem. 386 Avien Orb terr 140. hinc se rursus aquis Hadriatica marmora fundunt in borean. 395-397 Claud Rapt Pros 3.323. boreae ... niualem ... domum. 405 Prud Apoth 661. Ninguidus ... boreas. et tempestates adferre et nubes depellere pollens — capaz tanto de traer la borrasca como de ahuyentar las nubes 60 Colum 10.1.1.288. nubifugo borea. 62-65 Lucan 3.69. nubes borea cogente. quae uiolentiam eius horrificam exprimunt — todo lo cual es expresión de su violencia, que da miedo 2-8 Ov Met 15.471. horriferum ... borean. 9-12 Ov Trist 3.10.51. nimii boreae uis saeua. 60 Colum 10.1.1. saeuus boreas. 80-85 Mart Epigr 7.36.5. Horridus, ecce, sonat boreae stridore december. hoc hiems ipsa nominatur — también se aplica a la estación invernal 80-90 Stat Theb 5.15. iam borean imbresque pati ... iuuat. cum aedificium moliebatur eius directio maxime aspectabatur, seu callido seu frigido loco structura esset — en la construcción de las casas, se tenía en cuenta la orientación de estas, según la zona en que se edificara fuera más o menos cálida 80-85 Mart Epigr 8.14.6. At mihi cella datur, non tota clusa fenestra, in qua nec boreas ipse manere uelit. 280-320 Cet Fav 2.9. ianuas et fenestras facies aestuosis regionibus ... a borea et septentrione fieri ordinabis. in fine Antiquitatisad senectutis frigorem aspectans semantizatur — ya semantizado, aparece aplicado al frío de la vejez 370-405 Prud Psych 1.847. Perficiat lux plena uiros siue algida borrae aetas decrepitam uocet ad pia sacra senectam. cetymologiae congruenter ab Thracia uenire uidebatur, cuius antiqua appellatio esse potuit, tractus frigore ualde rigens et ad septentrionem orientalem oppositus — de acuerdo con su etimología, se le suponía originario de Tracia, de la que pudo ser el nombre originario, región de clima rigurosamente frío y sometida a todo tipo de influencias del noroeste [DOM Thracius] 29-19 Verg Aen 10.350. tris ... Threicios boreae de gente suprema ... sternit. 62-65 Lucan 1.389. boreas ... Thracius. 80-90 Stat Theb 3.288. a! mea quanto Sithonia mallem nupsisset uirgo sub Arcto trans borean Thracasque tuos! → Lact Theb 6.108. Ismarus mons Thraciae, unde boreas nascitur. Gloss 4.407.11. uentus aquilo qui ex Thracia flat. quibus regionibus saepe coniungitur — con cuyas regiones se relaciona abundantemente 29-19 Verg Aen 12.365. 63-65 Sen Thy 128. niues, quas cum Sarmaticus ... boreas composuit. 80-90 Stat Theb 7.6. i, medium rapido borean inlabere saltu Bistonias ... domos axemque niuosi sideris. 92 Sil 4.244. Geticus boreas. 7.570. Odrysius boreas. 14.121. boreas, Rhodopes a uertice praeceps cum sese immisit. 284 Nemes Cyn 273. cum se Threicius boreas superextulit antro. 386 Avien Orb terr 1264. borean longe, longe quoque Caspia claustra deserit. 923. nec procul ad borean diri posuere Chorasmi hospitia. 390 Amm 23.6.121. Ariani ... boreae obnoxii flatibus. → Serv Georg 3.196. sunt Scythiae, dicti, quod supra, id est ultra eos, fboreas. itemque cum Hyperboreis, qui ab eo nominantur — y también relacionado con los hiperbóreos, que llevan su nombre 384-440 Macr Somn 2.7.34. quorum incolas uetustas Hyperboreos uocauit, quasi originem boreae introrsum recedendo transissent. → Serv Aen 10.350. in hyperboreis montibus natos, unde est origo uenti boreae. ... initium flandi boreas concipit ab hyperboreis montibus. Serv Georg 3.381. Hyperborea uocatur ab eo, quod flatus boreae excedat. dcaeli regionem septentrionalem expressit — indicó un punto cardinal, el norte [HYPERcaeli regioSIMaquilo, septentrio DOM axis, pars] 37-29 Verg Georg 1.370. boreae de parte trucis cum fulminat. 14 Germ 359. illa ... gaudet ... boreae uicina legenti. 378-380 Ambr Hex 5.10.30. Obiectus est Ponti sinus boreae caeterorumque uentorum uiolentissimis flatibus. 386 Avien Arat 1159. boreae de parte. 386 Avien Orb terr 219. boreae concedat gurges in axem. 1194. in borean quidquid protenditur agri. 417-418 Oros Hist 1.2.76. Britannia oceani insula per longum in boream extenditur. 1.2.57. Macedonia habet ... a borea Thraciam. → Adnot Lucan Suppl 10.301. australem et septentrionalem. Id est ad borean et ad austrum. hic a dexter illustratur, quo uocabulo aliter nominabatur — en este ámbito de estudio, se encuentra calificado por dexter [SIMdexter2] 20 Manil 5.105. mentum hirtaque tum demum terris promittere terga qua dexter boreas spirat. → Hier Hom Orig Ezech 706a. Aquilo uiolentissimus uentus, quem alio nomine dextrum uocamus. ecaeli septentrionem designauit, uel saltem eius summam partem si a terrarum superficie respexeris — designó el norte del cielo, o su parte más elevada respecto a la superficie de la Tierra 20 Manil 1.372. Pleiadesque Hyadesque ... in boream scandunt. item summam Lunae uel siderum partem, quae septentrionalis esse uidebatur — así como la parte superior, identificada con la norte, de las constelaciones o la luna 14 Germ 380. Est ... a geminis diuersus piscibus unus, qui borean fugitat, totus directus in austros. 50-60 Calp 1.75. exultet quaecumque notum gens ima iacentem erectumue colit boream. 125 Apul Mund 1. quos inmobiles diximus, ita sunt ut supra caput alter adpareat ex parte boreae, qui septemtrionalis uocatur; alter antarcticus humo tegitur. 386 Avien Arat 1475. Cynthiae in borean quod se sustollit acumen. fad terrarum partes quas uenti facile perflant pertinuit — fue aplicado a los diversos ámbitos del mundo que los vientos recorren con facilidad 62-65 Lucan 7.364. quidquid signiferi conprensum limite caeli sub noton et borean hominum sumus. 8.813. adde subactam barbariem gentesque uagas et quidquid in euro regnorum boreaque iacet. 390-406 Vulg Esdr 15.20. omnes reges terrae ... qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano. 394-404 Claud Quart cons 29. boreae uastator et austri. gin fine Antiquitatis CHRIS inferorum sedes — la morada infernal [HYPERlocusaSIM→inferi] 250 Comm Ins 1.42.38. Rex ... iniquus ... in partem boreae refugit. Boreas. aseptentrionalis uenti mythologicus deus, qui praeclarus exstitit a filiae Atheniensis regis raptu Orithiae in Iliso, cum qua filias, Chionen et Cleopatram, filiosque, Zetes et Calais, genuit — Bóreas, dios mitológico del viento norte, cuya hazaña principal consistió en haber raptado a la princesa ateniense Oritía en el Iliso, con la que tuvo hijas, Quíone y Cleopatra, e hijos, Zetes y Calais [HYPERdeus uentiSIMAquilo] 30-15 Prop 2.26c.51. crudelem et Borean rapta Orithyia negauit. 92 Sil 8.513. Calais, Boreae quem rapta per auras Orithyia uago Geticis nutriuit in antris. 386 Avien Orb terr 588. Illissi Boreas stagno tulit Orithyiam. → Lact Theb 12.630-631. Orithyiam Erecthei filiam ... Boreas Thracius rapuit a flumine Eliso, ex qua Zethus et Calais oriuntur. Serv Aen 3.219. Zethum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuuenes, ad pellendas harpyias miserunt. 12.83. Orithyia cum Atheniensis fuerit ... et a Borea in Thraciam rapta sit. Serv Georg 4.462. Actias Orithyia Atheniensis nympha, quam Boreas in suum matrimonium rapuit. quia uentus erat, aliger figurabatur — por ser viento, se le representaba alado [DOM ala, penna] 2-8 Ov Met 6.702. Boreas ... excussit pennas. 9-12 Ov Trist 3.10.45. quamuis Boreas iactatis insonet alis. 92 Sil 17.249. insequitur sublime ferens nigrantibus alis abruptum Boreas ponti latus. 395-397 Claud Rapt Pros 1.70. Boreas ... Getica concretus grandine pennas. 400 Hist Aug Ael 5.10. cursoribus suis ... alas frequenter adposuit eosque uentorum nominibus saepe uocitauit, Boream alium, alium Notum. equos ut uenti ueloces genuit — engendró caballos, veloces como el viento → Schol Bern Ecl 3.8. Pelops acer, nunc nobilis et inlustris, quia equos a Borea natos superauit. Hyacynthum ab Apollini amatum amauit; quare Boreas ei inuidens flatu suo discum quem ille iecerat detorsit necauitque — se enamoró de Jacinto, amado por Apolo, por lo que, celoso, desvió con su soplo el disco que aquel había lanzado y lo mató → Serv Ecl 3.63. Hyacinthum amatum tam a Borea quam ab Apolline: qui cum magis Apollinis amore laetaretur, dum exercetur disco, ab irato Borea eodem disco est interemptus et mutatus in florem nominis sui. fratrem Hebrum fluuium, itemque Thracium, habuit — tuvo como hermano el río Hebro, tracio como él → Serv Georg 4.522. ex fontibus Rhodopae montis prolabitur, dictus ab Hebro, Boreae fratre: quem nunc Oeagrium dicit ab Oeagro, rege Thraciae. bActaeonis canum unus — Bóreas, uno de los perros de Acteón [HYPER NOMENcanis Actaeonis] 180 Hyg Fab 181.5. canis Actaeonis ... Boreas. cuiri nomen —nombre de varón Bóreas [HYPER NOMENuir] c1ab probabili origine barbaroTLL cognomen fortasse fuit — siendo posible un origen bárbaroTLL, quizás fue un cognomen, BóreasInscr Cil 3.14216 Dacia. Aelius Boraeas Zabdiboli. c2ab origine sane cum Celtis coniuncto, quia Borea istorum lingua datiuus exstitit1 Cil ad locum, gladiatoris nomen fuit — seguramente de origen celta, por ser la forma Borea un dativo en esta lengua1, fue el nombre de un gladiador, Bóreas [HYPER NOMENgladiator] Inscr 27 Cil 2.4963.1 Baetica in Hisp Ult. Celer Erbuti filius Limicus Borea Cantibedoniesi muneris tesseram dedit. !1 Cil ad locum. dBoreas uentus in hominem conuersus fabulae actor fuit in qua ipse cum sole conflixit ut quis eorum uiatoris cuiusdam pallium detrahere posset — el viento bóreas, en este caso personificado, fue el protagonista de la fábula en que se enfrenta con el sol por ver quién despoja a un viajero de su abrigo 370 Avian Fab 4.1. Immitis oreas placidusque ad sidera Phoebus iurgia cum magno conseruere Ioue. 101 45 79 400 → Gloss — ─