Saltar al contenido

Linguae Latinae Historicum Lexicon


[LLHL] quiritare

[RSL] 
uerb. intr., tr., dep. Non 21.m. Nigidius Commentariis grammaticis clamat quiritatur. Prisc Gramm 8.396. quirito et quiritor. FORMA quirītare; c quirritare. ETYM onomatopoetica; a Quirites Varro Ling 6.68. uulgaris esse EM putat, CorP credibilis non sine operositate; ueri similis tamen uidetur cum omnia indicia ciuium contionibus coniuncta sint; et quia usque ad saec. I aec. tantum usitatum est, Tertuliano teste uno saec. II ec. qui ad prima tempora refert, etymologia ad Quirites referens maiorem locum occupat, cum pristinus sensus per rem publicam cucurrit, imperatorum temporibus non inuenitur nisi ad questum pertinens. DLAT quiritatio, quiritator, quiritatus; proquiritare. DROM cat. cridar, esp., port. gritar, fr. crier, criailler; it. gridare, gridacchiare, sgridare 'increpare'. [FREQ minima 13indicia 0,78/d.c.m. 180-103 Lucil] uocabulum antiquum, scriptis litterariis uaria genera aptum, omnibus usibus, saepissime prosa; et techinicis inuenitur sine usu proprio; inde ab initiis apparet, at in fine Antiquitatis deest.
Variatio –indiciap/d.c.m. subc.
operumargumentalis20,28
exponens31
narratiua71,3
satirica15,2
diachronicaIII-II aec.12,5
I aec. 41,4
I-II ec.82,1
diaphasicadocta10,48
media110,8
quotidiana11,7
diastraticalitteraria110,8
technica20,72
modusprosa120,83
uersu10,52
   ¶ a clamare auxilium petens Quirites, i. e. ciues Romanos, appellando — gritar en petición de ayuda a los quirites o ciudadanos romanos [HYPER clamarea SIM proquiritare] 180-103 Lucil 262. Haec ... rudet ex rostris atque heiulitabit, concursans ... clareque quiritans. 62-43 Cic Fam 10.32.3. cum ... illi misero quiritanti: "c. R. natus sum" responderet: "abi nunc, populi fidem implora". 29-9 Liv 39.8.8. prae ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla uox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat. 125 Apul Met 8.6. bacchata ... fertur insana uoce casum mariti quiritans. confluunt ciuium ... cateruae. 197 Tert Nat 2.9.24. deus ... Quirinus, quia tunc parentibus quiritatum est per illum! → Varro Ling 6.68. Quiritare dicitur is qui Quiritum fidem clamans implorat. ... ut quiritare urbanorum, sic iubilare rusticorum. Ps Char 447. uociferat. quiritat. Diom 1.377. quiritare Quirites ciere. Isid Diff 481. Quiritur de implorando, quaeritur de inquirendo. Gloss 4.35.5. quiritat populum adloquitur. 5.478.8. quiritat populo adloquitur, querellas dat in contione. 5.238.20. quiritat qui per publicum clamat. 5.651.28. clamare, quiriticare. 5.214.22. karitat prope adloquitur plebem. 
quod a deis quoque factum est — también se rogó así a los dioses 125 Apul Met 8.18. ille deum fidem clamitans et cruorem uxoris abstergens altius quiritabat: "Quid miseros homines et laboriosos uiatores tam crudelibus animis inuaditis atque obteritis?
b per conquestionem queri — quejarse gritando [HYPER queri] 79 Plin Nat 9.67. in conquestione luxus coquos emi singulos pluris quam equos quiritabant. 33.140. uas cocinaria ex argento fieri Caluus orator quiritat. 100 Plin Paneg 29.3. non, ut ex hostico raptae perituraeque in horreis messes, nequiquam quiritantibus sociis auferuntur.
c edere uocem uerres — gruñir el verraco [HYPER edere uoces animalia terrestria SIM →grunnire] 121 Suet Prata 161. uerris est quiritare. → Anth 762.55. quirritat ... uerres setosus.

.

Ad portam Latinam ...