[RSL] subs. f. epicoenus Physiogn 8. ad masculinum genus referuntur, pardus, ceruus, lepus ad femininum, aquila. Varro Ling 8.7. dicuntur ... et mas et femina aquila. Ps Asper Gramm 550. semper feminina, ut aquila cornix. Char 1.8. haec mustela aquila. nam etsi mas sit mustela uel aquila, feminino genere tantum dicitur. Don Gramm min 586. epicoenon, id est promiscuum, ut passer, aquila. FORMAgen. sing. aquilai Cic Arat 372. ETYM aquilus 'rauus' uetus etymologia constatDVaan, ad auem pertinens quae, etsi omnium obscurissima non est, tamen fortissima constat; ideo aquila ut 'ea quae raua est' comprehenderetur Paul Fest 22. Aquilus color est fuscus et subniger, a quo aquila dicta esse uidetur. 20. Aquilo uentus a uehementissimo uolatu ad instar aquilae appellatur.; interdum tamen lexica linea a grammaticis permutatur, ita ut aquilus ab aquila proueniatEM; acumen, acute uulgares etymologiae sunt Paul Fest 22. aquilam ab acute uolando dictam uolunt. Isid Orig 12.7.10. Aquila ab acumine oculorum uocata.; Gr. ἀετός Ps Dosith Vat 435. ἀετός, aquila. DLAT aquilifer, Aquileus, Aquilinus, aquilinus, Aquilo, Aquileia? DROMcast. águila, aguileño, aquilino; cat. aquila, aliga; fr. aigle, ancolie; it. aquila, port. aguia, aguieiro 'trabs maxima'; rum. acera; aquileia planta > cast. aguileña, cat. aliquenya, fr. ancolie, port. acoleja. [FREQ media 748indicia47/d.c.m.239-169 Enn] uocabulum scriptis et litterariis et technicis aptum, omnibus usibus, et prosa et uersu; textis tamen litterariis narrando (historiae, uersui heroico), argumentando, item technicis exponendo (historiae naturali, agri culturae) aptis praeualet; a principio inuenitur, indiciis per tempora crescentibus.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
221
34
dramatica
3
6,8
exponens
174
59
lyrica
12
42
narratiua
320
59
satirica
18
94
diachronica
III-II aec.
5
12
I aec.
54
19
I-II ec.
250
64
III-V ec.
439
51
diaphasica
docta
109
52
media
620
47
quotidiana
19
33
diastratica
litteraria
607
47
technica
141
51
modus
prosa
652
47
uersu
96
49
¶a1auis rapacis genus — águila [HYPERauis rapaxHYP→haliaeetos, inmusulus, →melanaetos, →ossifragus, →percnopterus, pygargusbHYP NOMENAethoncDOM ala, penna, unguis; nutrimentum anguis, draco, serpens] 239-169 Enn Ann 3.139. densis aquila pennis obnixa uolabat. 29-19 Verg Aen 11.752. raptum cum fulua draconem fert aquila. 121 Suet Vit 9.1. a parte dextra repente aquila aduolauit. 350 Iust 23.4.10. Adulescenti ... aquila in clipeo, noctua in hasta consedit. → Grill In Cic inu 12. auis in se habet aquilam passerem coruum et reliqua. Victorin Rhet Cic 187. ex aui coruus, cornix, aquila. Gloss 2.20.34. ἀετός. a2quia Iouis auis erat, maximum augurium proferebat, et uolatu et alarum sonitu [HYPERales auguralisSIMIouis alesDOM augurium, Iuppiter, uolatus] 44 Cic Diu 1.106. aquilae clarum firmauit Iuppiter omen. 50 Sen Nat 2.32.5. Cur ergo aquilae hic honor datus est ut magnarum rerum faceret auspicia? 105-110 Tac Hist 1.62. ipso profectionis die aquila leni meatu, prout agmen incederet, uelut dux uiae praeuolauit. 121 Suet Galba 1.1. Liuiae ... praeteruolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium. Dom 6.2. statuam eius Romae insignis aquila circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit. 350 Iust 12.16.5. ea die qua natus est, duae aquilae tota die perpetes supra culmen domus patris eius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Asiaeque, praeferentes. → Paul Fest 3. Alites uolatu auspicia facientes istae putabantur ... aquila. Serv Aen 3.374. si parra uel picus auspicium dederit, et deinde contrarium aquila dederit, auspicium aquilae praeualet. 1.394. quae uolatu auspicia faciunt, buteo sanqualis inmussulus aquila uulturius. praeclarum augurium fuit id, quod aquila pilleum Prisco Tarquinio auferret regnumque futurum ei portenderet 239-169 Enn Var 98. Consedisse illi aquilam in capite atque ei regnum portendisse. 29-9 Liv 1.34.8. Ad Ianiculum forte uentum erat; ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leuiter alis pilleum aufert. auis potentissima a magnitudine et ferocitate uidebatur, item quia ipsius Iouis ales, immo imago, considerabatur 90 Cic Arat 34.372. uis magna aquilai pellitur. 30-50 Phaedr 3.18.11. «Fatorum arbitrio partes sunt uobis datae ... uires aquilae». 79 Plin Nat 10.6. aquilae maximus honos, maxima et uis. 120-160 Fronto Ant Pium 2.16. mallet ... coturnicum potius pinnis breuiculis quam aquilarum maiestate uolitare! 378-380 Ambr Hex 5.22.73. cum aquilae ultra caeteras aues uolent. 380-420 Physiol 5.21. leo et aquila immunda sunt, sed ille ferarum rex est, et ille uolatilium. 384-440 Macr Sat 1.17.119. aquilae propter altissimam uelocitatem uolatus altitudinem solis ostendunt. → Iuv 14.81-82. famulae Iouis et generosae ... aues. Schol Germ Sang. Aquilam sane inter sidera conlocatam fabulae ferunt propter Iouem. Qui, cum dii omnes uolucres inter se diuiderent, eam in portione sortitus sit, eo quod altius cunctis uolatilibus euolet et paene inter omnia principatum teneat. Serv Aen 1.309. cycni ludunt, scilicet post periculum inlatum ab aquila. 1.394. Iovis ales aquila, quae in tutela Iouis est. 1.394. quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iouis ales aquila, Iouis coronam lauream accepimus. Adnot Lucan Suppl 1.389. Aquilo dicitur, quia dissipat nubes sicut aquila uolucres. etsi auis uenatrix erat, interdum cadaueribus uescebatur 399 Aug In Iob 293. Ubi fuerit, inquit, cadauer, illuc congregabuntur et aquilae. → Isid Orig 12.7.12. uultures ..., sicut et aquilae, etiam ultra maria cadauera sentiunt. infestissima erat, ipsa quoque cum pacificis columbis, immo simplicibus, comparata 42-39 Verg Ecl 9.13. nostra ualent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila ueniente columbas. 1 Ov Ars 1.117. fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae. 2-8 Ov Met 1.506. sic agna lupum, sic cerua leonem, sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae. 96-113 Plin Epist 9.25.3. Tu passerculis et columbulis nostris inter aquilas uestras dabis pennas. 125 Apul Met 6.6. nec obuias aquilas uel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia. → Porph Hor in Carm 4.4.31-32. nec inbellem feroces progenerant aquilae columbam. Prouerbiali sententia. Serv Aen 2.691. aquila sine dubio columbis plus potest. aquilae supra columbam principatus ad auguria translata est → Serv Ecl 9.13. Chaonias dicunt aquila veniente columbas minora enim auguria maioribus cedunt nec ullarum sunt uirium. quia aues uenatrices erant, agricolae ab eis se defendebant, illis temporibus abundantioribus quam hodie 37 Varro Rus 3.12.4. ibi esse latebras, ubi lepores interdius delitiscant in uirgultis atque herbis, et arbores patulis ramis, quae aquilae impediant conatus. 30-50 Phaedr 1.9.3. Oppressum ab aquila, fletus edentem graues, leporem obiurgabat passer. 2.4.15. simul exieris pastum cum tenero grege, aquila est parata rapere porcellos tibi. 60 Colum 8.2.7. conspicuae gallinae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur. 8.4.6. uestibulum ... sit retibus munitum, ne aquila uel accipiter inuolet. soliuagum animal erat 37 Varro Rus 3.16.4. Apes non sunt solitaria natura, ut aquilae. 412-427 Aug Ciu 12.22.2. cum animantes alias solitarias ... sicuti sunt aquilae deus instituerit. → Isid Orig 12.7.1. solitariae propter insidias depraedandi, ut aquila. oculorum acies in eis praecipua erat 59 Sen Benef 2.29.1. quod sagacitate nos narium canes uincant, quod acie luminum aquilae. 79 Plin Nat 10.191. aquilae clarius cernunt. 398 Aug Serm 30.277.5. Acute uides: acutius te forsitan aquila. ita ut haec potestas ad nimiam morum inquisitionem significandam pertinuit 34-30 Hor Sat 1.3.27. cur in amicorum uitiis tam cernis acutum quam aut aquila aut serpens Epidaurius? aquila pullos solem constanter aspicere cogere dicebatur; si aspiciendi impatientes erant mori obtrudebantur 210-213 Tert Anim 8.6. Solem noctuae nesciunt oculis; aquilae ita sustinent, ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent. → Lucan 9.906. Iouis uolucer, calido cum protulit ouo inplumis natos, solis conuertit ad ortus: qui potuere pati radios et lumine recto sustinuere diem, caeli seruantur in usus, qui Phoebo cessere, iacent. Serv Aen 1.394. aquilae haec est natura, ut solem recto lumine spectet. etiam eius acuta uox conspicua erat 63-65 Sen Epist 76.9. homo habet uocem: sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae? 121 Suet Dom 6.2. aquila ... clangores laetissimos edidit. quod clangere uerbo nominabatur 121 Suet Prata 161. aquilarum clangere. → Anth 762.27. clangunt aquilae. eius genera a Plinio Maiore paulum fideliter descriptae sunt 79 Plin Nat 10.6. sex aquilarum genera. melanaetos ... eadem leporaria. 7. pygargus, ... morphnos, quam Homerus et percnum uocat, aliqui et plangum et anatariam, ... percnopterus, eadem oripelargus, ... γνήσιον, ... haliaëtus, ... quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam uocant, Tusci uero ossifragam. nidis struendis lapis etites siue 'aquilae lapis' praecipuus dicebatur, qui cauus erat et in cauitate alium lapidem continebat; quare praegnantibus feminis fouendi causa utile erat si ex ipso nido capiebatur 79 Plin Nat 10.12. aquilarum generi inaedificatur nido lapis atites. 30.130. Lapis aëtites in aquilae repertus nido custodit partus contra omnes abortuum insidias. 430 Damig Lapid 1.22. lapidis aetitis medicamento utitur aquila ne aliqua fraus sibi noceat. 1.23. aetitem a perenni flumine aquila posuit corporibus nidi sui ne uiolentur ab aliqua uolucre. → Isid Orig 16.4.22. Aetites lapides reperiuntur in nidis aquilarum. Adnot Lucan Suppl 6.676. Lapides dicit, quos aiunt inueniri in nidis aquilarum binos, id est marem ac feminam, nec sine his parere aquilas; alligati muliebribus partus celeritatem faciunt, etiam aliquid uuluae excidunt, nisi cito parturientibus auferantur. Qui lapis dicitur gagates. Aquilam dicunt tanti caloris esse phisici, ut oua quae fouet decoquat nisi admoueat gagatem lapidem. accipitribus inimica praesertim erat, immo oloribus et trochilis 79 Plin Nat 10.24. accipiter bellum interneciuum gerit cum aquila. 10.203. dissident olores et aquilae ... aquilae et trochilus. nomen maxime notum in comparationibus usitatum fuit, praecipue ut impossibile [DOM leo] 39 Ps Verg Dirae 5. lupos rapient haedi, uituli ante leones, delphini fugient pisces, aquilae ante columbas et conuersa retro rerum discordia gliscet. b1aquilae rostrum crescere non desinere dicebatur, ita ut in senectute edere non posset ideoque moriretur 79 Plin Nat 10.15. oppetunt aquilae ... fame, in tantum superiore adcrescente rostro ut aduncitas aperiri non queat. ab eo, aquilae senectus paroemia ad decrepitam potatorum senectutem pertinens [ANT aquilae iuuentus] 163 Ter Haut 521. te miror, Chreme, tam mane, qui heri tantum biberis ... uisa uerost, quod dici solet, aquilae senectus. ad dignam tamen senectutem quoque pertinens 350-385 Auson Idyll 4.22. laetus pudicus pulcher in senio quoque, ut aquilae senectus aut equi. cui etiam aquilae iuuentus coniuncta est [ANT aquilae senectus] 353-431 Paul Nol Epist 40.6. utinam ... renouetur in Christo, sicut aquilae, iuuentus nostra. 380-420 Physiol 8.1. non renouabitur ut aquilae iuuentus tua. b2ad eam aquilam quae Promethei uiscera deuorauerat pertinuit 170-86 Acc Carm frg 19.1. Non ergo aquila ... sciciderat pectus. 180 Hyg Astr 2.15.1. Sagitta. Hanc unam de Herculis telis esse demonstrant, qua aquilam dicitur interfecisse, quae Promethei iocinera fertur exedisse. 144.2. Iouis iussu deligauit eum in monte Caucaso ad saxum clauis ferreis, et aquilam apposuit quae cor eius exesset; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. hanc aquilam post xxx annos Hercules interfecit, eumque liberauit. → Serv Aen 8.299. Iouis imperio in Caucaso monte religatum, occisa sagittis aquila liberauit. item aquila Iouis Ganymedem amantis metamorphosem significabat; animal carissimum illi erat in que se ipsum mutabat ut raptaret deprauaret 25 Ov Am 1.10. aquilamque in te taurumque timebam, et quidquid magno de Ioue fecit amor. 2-8 Ov Met 6.108. fecit et Asterien aquila luctante teneri. 60 Petron 83.3. aquila ferebat caelo sublimis Idaeum. 80-85 Mart Epigr 1.6.1. Aetherias aquila puerum portante per auras inlaesum timidis unguibus haesit onus. 79 Plin Nat 10.15. negant umquam aquilam fulmine exanimatam; ideo armigeram Iouis consuetudo iudicauit. 1-99 Ps Verg Ciris 529. deum rex ... aquilis semper gaudet. → Schol Germ Bas 30. Aquila haec est, quae Ganymedem rapuit in caelum Ioui ministrum. Schol Germ Sang. Eratosthenes ... Iouem in aquilam transfiguratum Naxum regionem, ubi nutritus fuerit, petisse refert et regnum adsumpsisse. Egressum uero de Naxo apud Titanas pugnasse et ideo aquilam inter astra conlocasse. Schol Germ Strozz 160. Aquilam sane inter astra collocatam dicunt propter Ganymedem. Schol Lucan B 9.972. puer raptus a Ioue in forma aquilae. etiam iuuenem magnae pulchritudinis fuisse qui Iouem in Idaeo antro fouisset dicebatur; Iunonem ipsam aemulam eum in aquilam mutauisse, quae aquila Ganymedem postea Ioui raptauisse 79 Plin Nat 34.79. Leochares fecit aquilam sentientem, quid rapiat in Ganymede et cui ferat. → Lact Theb 3.532. Armigeras (summi Iouis) significat aquilas, quae in tutela sunt Iouis. 8.675. Flammiger ales aquilam dixit quae Iouis fulminibus seruit. Serv Aen 1.394. hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios deuorabat, in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iouis se dedit, post uero cum adoleuisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, Iuno permota forma pueri uelut paelicatus dolore eum in auem uertit, quae ab ipso aetos dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum colorem, qui ater est. quam semper Iuppiter sibi inhaerere praecipit et fulmina gestare: per hanc etiam Ganymedes cum amaretur a Ioue dicitur raptus, quos Iuppiter inter sidera collocauit. b3aquilae habitudo celebrata fuit testudinem ex alto demittendi ut, ea dirupta, carne uesceretur 32 Val Max 9.12ext.2. aquila testudinem ferens. 30-50 Phaedr 2.6.13. suadet ut scopulum super altis ab astris duram inlidat corticem, qua comminuta aquila facile uescatur cibo. sic Aeschylus poeta anno 436 aec. mortuus est 32 Val Max 9.12ext.2. super Aeschylum aquila testudinem ferens ... perinde atque lapidi eam inlisit, ut fractae carne uesceretur. → Plin Nat 10.7. ingenium est morphno testudines raptas frangere e sublimi iaciendo, quae fors interemit poetam Aeschylum praedictam fatis, ut ferunt, eiusmodi ruinam secura caeli fide cauentem. b4lapidem Iouis aquila figuratum portare commendabatur ut protegeret colereturque; uaria secundum cuiusquam ordinem similitudinis genera exstabant 430 Damig Lapid 11.7. Ingenui Iouem sedentem aquilam. Liberti aquilam supra flumen stantem. Serui aquilam unguibus coronam tenentem. csidus caeleste, maxime clarissimam eius stellam (postea Altair nominatam), designauit, per quod Iuppiter in aquilam mutatus, ut Ganymedem raptaret, repraesentabatur [HYPER NOMENsidusbDOM occasus] 90 Cic Arat 34.87. propter se Aquila ardenti cum corpore portat. 14 Germ 509. quaeres et celsi partem anguis et a medio ophiuchum nec procul inde aquilam. 180 Hyg Astr 2pr.1. Ophiuchum ... cum aquila et sagitta paruoque delphine. 370 Plac Med. Aquilam ... inter sidera conlocatam fabulae ferunt propter Iouem. → Gloss 3.187.59. (signum caeli). hoc sidus cum eo Sagittae coniunctum est, quae Herculis telum referebat quo ipse aquilam sua uiscera rodentem necauit → Schol Germ Strozz 161. Sagitta autem, quam aquila tenet in pedibus, dicitur sagitta Apollinis fuisse. cuius ortus uel occasus agri labores indicabant 37 Varro Rus 2.1.18. ouillo pecori putant aptum ab Arcturi occasu usque ad Aquilae occasum. 60 Colum 2.10.17. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est vii Idus Decembr. 79 Plin Nat 8.187. coitus pecori ... ab Arcturi occasu, id est a. d. III Idus Maias, ad Aquilae occasum, id X Kal. Augustas. et caeli discrimina admonebat 60 Colum 11.2.45. Et IIII Non. Aquila exoritur, tempestas uentosa et interdum pluuia. 11.2.53. III Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem. 11.2.94. IIII Kal. Ian. Aquila uespere occidit, hiemat. d MIL signum per aquilam figuratum designauit, quae Iouis potentiam monebat [HYPER signumdDOM arma, legio, signa, uexillum] 63 Cic Catil 2.13. cum arma, cum secures, cum fasces, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam ... scirem esse praetermissam. 48 Bell Hisp 7.4. Aquilas et signa habuit xiii legionum. 62-65 Lucan 1.244. notae fulsere aquilae Romanaque signa. 80 Val Fl 6.404. legiones Tisiphone regesque mouet, quorum agmina pilis, quorum aquilis utrimque micant. → Serv Aen 9.561. dicitur aquila in bello Gigantum Ioui arma ministrasse ... unde etiam a felici augurio natum est, ut aquilae militum signa comitentur. Isid Orig 18.3.2. Aquilae ideo, quod eadem auis Iouis in armis auspicio fuerit. Nam dum idem Iouis aduersus Titanas proficisceretur, aquilam ei in auspicio apparuisse ferunt; quam ille pro indicio uictoriae acceptam tutelae suae auspicatus, eam legioni signum dedit. Adnot Lucan Suppl 1.7. Aquilas id est uexilla. C. Marius id signum ut legionis peculiare sacrauerat, quod antea alia animalia quoque ornauerant 79 Plin Nat 10.16. Romanis aquilam legionibus Gaius Marius in secundo consulatu suo proprie dicauit. erat et antea prima cun quattuor aliis: lupi, minotauri, equi aprique.... Marius in totum ea abdicauit. quam aquilifer sicut legionis progressum portabat, quam milites protegere debebant ideoque situm eius protegere 52-51 Caes Gall 4.25.5. se ex naui proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. 5.37.5. Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra uallum proiecit. 63-65 Sen Trag Phoen 390. aera iam bellum cient, aquila ... pugnam signifer mota uocat. 116 Tac Ann 15.17. conuerterent aquilas et iuncti inuaderent Armeniam. 117-180 Flor Epit 1.22. temerario duci cladem praedixerant ... aquilae prodire nolentes. 394-404 Claud In Eutr 2.225. hos aquilae Romanaque signa sequuntur. quam defendere maximum et sacrum uirtutis impendium uidebatur 45 Caes Ciu 3.74.4. Hoc casu aquila conseruatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis. 42-41 Sall Catil 59.3. Ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. 92 Sil 7.742. ocius huc aquilas seruataque signa referte. hic patria est. 117-180 Flor Epit 2.15. cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis umeris in castra referebat. 390 Amm 27.6.10. in pulchra facinora procursabit signis militaribus et aquilis adhaesurus. militare signum praecipuum erat, ita ut tota Romana arma significaret 45-95 Stat Silu 5.2.179. ipse Bellipotens aquilas toruaque induceret ora casside. 62-65 Lucan 1.7. orbis in commune nefas, infestisque obuia signis signa, pares aquilas et pila minantia pilis. 386 Avien Orb terr 311. Romanas aquilas Rhodanus tremit. → Serv Georg 1.489. Paribus telis Lucanus «pares aquilas et pila minantia pilis». immo militare officium 100-128 Iuv 14.197. dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus adferat. uictrices nominatae erant 62-65 Lucan 5.238. domitis Caesar remeabat Hiberis uictrices aquilas alium laturus in orbem. 100-199 Ps Quint Decl 3.2. signa militaria aquilaeque uictrices. → Adnot Lucan Suppl 5.238. Victrices aquilas Romana signa. Romani exercitus in acie clades per aquilarum amissionem symbolice figurabatur, hostium tropaeum a Romanis uindicandum; quale fuit Crassi a Partis profligatio ad Carras anno 53 aec. 5 Ov Fast 5.593. Parthe, refers aquilas, uictos quoque porrigis arcus. 6.465. Crassus ad Euphraten aquilas ... perdidit. 117-180 Flor Epit 2.30. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident. 417-418 Oros Hist 7.9.2. legatum ... Syriae suppetias ferentem rapta aquila et caesis copiis fugauerunt. uel ea Vari a Germanis ad Teutoburgium anno 9 ec. 116 Tac Ann 1.60.13. repperit undeuicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. 1.61.17. cladis eius superstites ... referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas ... ubi uulnus Varo adactum. m. e Aquila. Forma Aquilas Inscr Cil 6.32776., AcylasTLL Chalc 276., Aqila Inscr Cil 10.6638.; in Graecam linguam conuersum Ἀκυίλαι Inscr Cil 3.7083. Dlat Aquileus, Aquilinus. [Freq 216-indicia] e1uiri nomen ad omnes ordines pertinens, siue consules siue seruos libertosque, a multis locis prouenientes — nombre de varón Águila [HYPER NOMENuir] 48 Bell Afr 62.2. mittit itemque Quintum Aquilam. 62.3. Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit. 44-43 Cic Phil 11.14. Planco ... quem praestantissimus ciuis, Aquila, Pollentia expulit. 96-113 Plin Epist 10.106.1. Accio Aquila, centurione cohortis sextae equestris. 105-110 Tac Hist 2.44. Vedium Aquilam tertiae decimae legionis legatum. 116 Tac Ann 12.15. diffisi propriis uiribus Aquila et Cotys. 12.21. consularia insignia Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur. 120-160 Fronto Amicos 1.7.1. Antonius Aquila uir doctus est et facundus. 400 Vulg Act 18.2. inueniens quemdam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere. Rom 16.3. Salutate Priscam et Aquilam, adiutores meos in Christo Iesu. Inscr 10.2096 Neapoli. Aquila Caesaris uerna. → Isid Orig 1.22.2. Aquila libertus Maecenatis. e2Christianorum sacrorum scriptorum interpres uel translator — Águila, comentarista o traductor de la Biblia [HYPER NOMENinterpresc] 370-420 Hier Epist 2.28.2. Aquila ... uerborum Hebraeorum diligentissimus explicator. → Isid Orig 5.39.29. Aquila interpres habetur. e3 Pontius Aquila. miles qui magistratus obtinuit Caesaris temporibus, cuius interfectioni subsidium fuit — el político y militar Poncio Águila [HYPER NOMENmiles] 62-43 Cic Fam 10.33.4. ibi Hirtium quoque perisse et Pontium Aquilam. 121 Suet Iul 78. unum e collegio Pontium Aquilam. e4 Iulius Aquila. auctor quidam quem Plinius Maior assecutus est — el científico Julio Águila [HYPERNOMENauctorc] 79 Plin Nat 1ind.11. Iulio Aquila qui de Etrusca disciplina scripsit. e5 Aquila Iulianus. consul anno 38 ec. — Águila Juliano, cónsul en 38 ec. [HYPERNOMEN consul] 97 Frontin Aq 13.1. M. Aquila Iuliano P. Nonio Asprenate cos. Inscr 121 Hd 2240 Romae. Publio Nonio Asprenate Marco Aquila Iuliano consulibus. e6 Aquila Romanus. saec. III ec. rhetor — Águila Romano, retor del s. III ec. [HYPERNOMEN rhetorbRELOPUS GRAMMATICUM De figuris sententiarum et elocutionis] e7equi nomen — el caballo Águila [HYPERNOMENequus] Inscr Cil 5.10053. Aquila. e8nauigii nomen — el barco Águila [HYPERNOMENnauigium] Inscr Cil 6.32777a. furbium duarum uel stationum Africae nomen fuit, prope Ad Septem Fratres et Herculis Columnas sitaef1 Ad Aquilam Maiorem. Mauritaniae Tingitanae statio — la estación Águila Mayor, hoy Cabo Negro [HYPERNOMEN statiocHOLPROUINCIAcMauritania Tingitana] 284-305 Itin Anton Aug 9.5., 10.1. f2 Ad Aquilam Minorem. Mauritaniae Tingitanae statio piscaria — la factoría pesquera de Águila Menor, hoy Los Castillejos [HYPERNOMEN piscaria HOLPROUINCIAcMauritania Tingitana] 284-305 Itin Anton Aug 9.5., 10.1. g MED quia bene uidebat, eius uiscera quaedam uisui medendo apta uidebantur 79 Plin Nat 29.118. claritatem uisus restitui dicunt ... aquilae cerebro. 395-415 Marcell 8.159. Aquilae fel ... mixtum oculis uisionem acutissimam praestat. uel morbo regio 79 Plin Nat 30.94. Morbo regio resistit cerebrum perdicis aut aquilae. h (Myliobatis aquila) piscis planus quidam —-raya o águila [HYPERpiscis] 79 Plin Nat 9.78. Planorum piscium ... aquilae. i CHRIS perspicua fuit cum facierum quattuor quae euangelistas figurarent una esset 383 Hier Hom Orig Ezech 706d. quia facierum quatuor sint ... facies aquilae. quae Ioannem euangelistam, intellectus uel uisus acumine perspicuum, significauit 383 Hier Hom Orig Ezech 707a. Aquila quippe in alio loco nuncupatur, ut per aquilam, spiritum praesidentem animae significet. 400-430 Sedul Op pasch 1.31. Iohannes aquilae uolantis impetu caelum uerbi maiestate penetrauit. tale in Nouo Testamento fuit, nam in Vetere immundum animal comprehendebatur [hyper immundum Iudaeis animal] 383 Hier Hom Orig Ezech 769a. in Lege inter immunda animalia posita est aquila. 390-406 Vulg Leu 11.13. Haec sunt quae de auibus comedere non debetis, et uitanda sunt uobis: aquilam et grypem. quare ad homines Iudaeis inuisos pertinuit 383 Hier Hom Orig Ezech 769a. magna et uera aquila, Nabuchodonosor, id est diabolus. at iterum apparuit ut Christianum deum Ioui compararetur → Isid Orig 7.2.44. Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeauit. k aquila barbata.x1 (Gypaëtus barbatus) auis rapax quae inter uultures disponebatur — águila barbuda o quebrantahuesos [HYPER aquilaaSIM→ossifragus] 79 Plin Nat 10.11. quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam uocant, Tusci uero ossifragam. l aquila marina.x1sin complexio fuit, eandem auem ac haeliaeeton designauit — águila pescadora o halieto [HYPER aquilaaSIM→haliaeetosa] 180 Hyg Fab 198.4. Nisus ... dum filiam persequitur in auem haliaeton, id est aquilam marinam conuersus est. → Gloss 2.20.336. aquila marina ἀετὸς θαλάσσιος.