Stirps lexica. ETYM anceps 1 a Pok patrocinata, ab em perlata, sensum a *gem- > gemere et a Gr. γέμω directo prouenire affectat, scilicet ab 'omnino fartus', quod apud gumia 'helluo' perclarescit; inde em cum gemma, geminus, gumia exiliter coniungit, nam 'refertus esse' gemitus affert, quod in abundantia indiciorum cum feminae partu coniunctorum facile uideas. 2 DeVaan de coniunctione cum γέμω dubitat, immo cum ken, quod lingua tokaria A 'appellare' significat, etiam perf. γέγωνα 'clamare ut audiatur' coniungit; et mutationem -n- > -m- a uerborum fremere tremere pondere explicat, adeo ut radicem PIt. *gene/o?, PIe. *gen(H)-'appellare' inueniat; inde usus omnes, quamuis seri, qui apud Christianos uidentur cum ii deum allicere uolunt, proueniunt; quae etymologia blande allicit praeter id quod ad gumia attinet, quae cum γέμω coniuncta certe esset antiqui grammatici onomatopoeicam etymologiam clare perceperuntVarro Ling 6.67. fremere, gemere, clamare, crepare ab similitudine uocis sonitus dicta. [FREQ 1843indicia 115/d.c.m. 254-184 Plaut] stirps scriptis litterariis omne genus, uersu praecipue, praesens; item scriptis narrando argumentando aptis; omnibus usibus, praesertim doctis; technicis paulum inuenitur; inde ab initiis apparet, at saec. I-II magis usitatur; saec. III-V a Christianis scriptoribus magis usitatur, gemitu et tristitia omnia inuadentibus.
| Variatio | indicia | p/d.c.m. subc. | |
| operum | argumentalis | 707 | 106 |
| dramatica | 64 | 144 | |
| exponens | 88 | 30 | |
| lyrica | 59 | 208 | |
| narratiua | 893 | 165 | |
| satirica | 32 | 167 | |
| diachronica | III-II aec. | 16 | 40 |
| I aec. | 218 | 78 | |
| I-II ec. | 695 | 179 | |
| III-V ec. | 914 | 103 | |
| diaphasica | docta | 677 | 325 |
| media | 1122 | 84 | |
| quotidiana | 44 | 76 | |
| diastratica | litteraria | 1795 | 136 |
| technica | 48 | 17 | |
| modus | prosa | 1164 | 83 |
| uersu | 679 | 350 |
PARADIGMA. Cum dolere, flere, lamentari, lugere, plangere, suspirare coniunctum est.
STIRPS LEXICA. Omnia uocabula ab ea stirpe prouenientia in sensu congruunt, differentiis a praefixo omissis, praeter gemere et ingemere, quae similia inter se sunt et cognitionem semanticam communem habent, dolorem corporis scilicet, planctus, iniuria et melioris uitae appetitio; in eo tantum differunt, quod gemere cum auium uocibus coniuntum est, eae ab ingemere absunt.
gem- > gemere > gumia, Gemoniae
> adgemere, circumgemere, congemere, regemere
> gemebundus, gemulus, gemibilis
> gemitus > gemitorius, ingemitus
> gemiscere > congemiscere, ingemiscere
.