Stirps Lexica. ETYM a cinnus1 WH probabiliter, quamuis de ipso uocabulo cinnus ambigatur an creatum esset (Non 59.29.) ut concinnare probareturEM. Item (Haug 2004) cum cinnus2 coniunctum est, postea concinnare quasi 'mouere' ab eo deriuatum esset; de quo DeVaan ratiocinatur sic: PIt. *kom-kid-no- 'impulsum dare', a PIe. *kid-no- 'se mouere incipiens'. At ea a uocabuli significatione, compaginem quandam repraesentante, abhorrent.
Veri simile est cinnus a Nonio creatum esse ut concinnare probaret, quem Arnob 5.25. secutus est; et quidem Arnobii textus non sine difficultate transmissus est; item ueri simile esset *concinnus primordiale etymon fuisse, praeuerbio com- magnam significationis partem praebente, quae in compagine fundamentum caperet.
Aliter (Leumann 1977) a caedere quasi 'secare' prouenire censetur, WH ambigente sed DeVaan probante, secundum *kom-kid-no > *kom-kinno > concinnus; quod credibilius est si caesas alicuius partes unire uel coagmentare uelis; quod in mentem trahit ut a concinnatus 'bene factus' ad concinnare transeat, inde ad concinnus.
De conuenientia inter cincinus et concinnus ambigitur, EM per concinnator 'ciniflo' probante; at ratio semantica non liquet, cum concinnator hunc usum aliquando tantum habuisset; immo Colum 1.praef.5. uocabulis capitum, capillorum necessario sensum fundat; et concinnator a scaena (Inscr Hd 27769) apertus minime est ut ciniflonem designet. Postremo, sensuum series a cincinnus deriuata omnem compaginem respuit.
Stirps uerborum.
cinnus1 > concinnare (> concinnatio > concinnaticius; concinnis > concinniter; concinnitudo > concinnitas; concinnamentum, concinnator, concinnatura, exconcinnare, reconcinnare); concinnus (concinne, disconcinnus; > inconcinnus > inconcinne, inconcinnitas)