[RSL] subs. n. FORMAarch. duellum Cic Leg 2.45. aes atque ferrum duelli instrumenta, non fani. ETYMquamuis incerta, cum bonus (*duenelo- 'bonus secundum speciem suam') coniungere iuuat; quod uocabulum ad certas res bellicas pertineret (bella acta, bella gesta 'decentia' uel 'pulchra'), post per ellipsem ut subst. considerareturDeVaan; item uulgaris etymologia duellum 'pugnam inter duos', ut a duo proueniens, consistere putatur Paul Fest 58.20. Duellum bellum, uidelicet quod duabus partibus de uictoria condentibus dimicatur. Isid Orig 18.1.9. Bellum antea duellum uocatum eo quod duae sint partes dimicantium, uel quod alterum faciat uictorem, alterum uictum. DLATduellis [> perduellis], duellio [> perduellio], Duellona [> Bellona, Duellonarii]; bellare > antebellare, debellare [> debellator], rebellare [> rebellatrix, rebellio, rebellatio, rebellis1]; bellator [> bellatorius, Bellatorix]; bellax, bellicus [> bellicosus], bellosus. compositionis pars anterior apud litterarios auctores:bellicrepus, bellifer, belliger1 [> belligerare, belligerator, belligerosus, Belliger2], bellisonus; bellipotens; ab eo compositumimbellia [> imbellis]. [FREQ maxima 11367indicia1064/d.c.m. 254-184 Plaut] uocabulum scriptis prosa narrando (historiae) aptum, item argumentando (philosphiae) et scriptis quoque uersu, siue carmini heroico siue lyrico; praecipue usibus mediis si numerum uideas, pro rata parte doctis praeualet; necnon scriptis technicis ad historiam naturalem et artem militarem pertinentibus apparet.
Variatio
indicia
p/d.c.m. subc.
operum
argumentalis
2326
500
dramatica
96
221
exponens
672
269
lyrica
139
632
narratiua
8062
1584
satirica
72
378
diachronica
III-II aec.
59
146
I aec.
4570
1758
I-II ec.
3339
884
III-V ec.
3399
548
diaphasica
docta
2482
1211
media
8844
821
quotidiana
41
236
diastratica
litteraria
10906
1022
technica
461
184
modus
prosa
9537
844
uersu
1830
1028
¶saepe pl.militare certamen, praecipue inter gentes uel nationes actum; subst. praedicatiuus est cui adiectiua ad hostilem gentem pertinentia coniunguntur (Gallicum bellum), uel ea quae ad aggredientem uel aggressum ducem pertinent (Octauianum bellum); item structura eiusdem significationis praepositione cum praedita (bellum cum Veientibus) inuenitur — enfrentamiento militar, guerra, lucha armada, preferentemente entre naciones; funciona como subs. predicativo al que se unen adjetivos referidos al pueblo contra el que se lucha (Gallicum bellum) o el dirigente atacante o atacado (Octauianum bellum); también en una construcción, semánticamente igual a la anterior, con la prep. cum (bellum cum Veientibus) [HYPERinimicitiaaHYP bellum antarium, →bellum ciuile, bellum externum, bellum iniustum, bellum interneciuum, bellum iustum, →bellum nauale, bellum piraticum, →bellum sociale, bellum terrestre HYP NOMEN bellum Antoninianum, →bellum Cimbricum, bellum Mithridaticum, bellum Mutinense, bellum Punicum MER pugnab, proelium SIMaciesb2, armac, duelliobANT pax, indutiae, otium DOM pax, causa, usus, dux, ius, fortuna, ciuilis, inferre, gerere, indicere, facere, aduersus] 254-184 Plaut Amph 100. cum Telobois bellum est Thebano poplo. 44 Cic Diu 99. Marsico bello templum est a senatu Ionuni Sospitae restitutum. 29-9 Liv 1.26.1. imperat Tullus uti iuuentutem in armis habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Veientibus foret. 105-110 Tac Hist 1.8. Hispaniae praeerat Cluuius Rufus, uir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus. 417 Rut Nam 332. Plurima terreno populauerat aequora bello contra naturam classe timendus eques. → Isid Orig 18.1.6. bellum uocatur quod contra hostes agitur. certamen acerrimum est, maius quam proelium uel pugna, quae belli casus uel discrimina distinguunt; immo, praeter bellicas actiones, statum belli inter duas partes indicti ostendit — se trata de un enfrentamiento que supera casi todo otro, más duro o más extenso que el representado por otras voces, como proelium o pugna, que se refieren a episodios dentro de la guerra; indica, además de un conjunto de acciones guerreras, el estado de enfrentamiento declarado entre dos partes 160 Gell 1.4. Bellum ... manet, pugna cessat. → Isid Orig 18.1.8. Differt autem bellum, pugna et proelium. Nam bellum uniuersum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est. quale externum bellum seditioni, i. e. urbano tumultui, opponitur; saepe pl. exstitit, nam bellum complicata et uaria res est, quod per pl. significari naturaliter potest, simul id quod magnum est repraesentat — como guerra externa, se opone a seditio, que indica el motín urbano; se utiliza frecuentemente en plural, quizás porque la guerra es cosa compleja y multiforme, y el neutro plural permite expresar este matiz, al tiempo que presenta también la connotación de ‘grande’ 62-65 Lucan 1.1. Bella per Emathios plus quam ciuilia cano. si bellum ad certamina minime militaria aspectare uideas, hoc ipsum intenditur, ut certamen acerrimum, sicut bellum est, inter partes ostendatur — cuando bellum se ha aplicado a enfrentamientos no militares, corresponde a usos y contextos en los que se realza, precisamente, el conflicto en su grado máximo, que es la guerra Bellum.x4anotio consecrata ad bellum pertinens — la Guerra, divinidad [HYPERnotio consecrataSIMarma, MarsbANT Pax] 29-19 Verg Aen 1.294. mortiferum ... aduerso in limine Bellum. 79 Plin Nat 35.27. diuus Augustus in foro suo ... posuit tabulas duas, quae Belli faciem pictam habent et Triumphum. bx5Iani dei templum, cuius portae pace tantum claudebantur —templo que le estaba dedicado al dios Jano, que se cerraba solo en tiempos de paz [HYPERNOMENtemplum] 239-169 Enn Ann 258. Discordia taetra Belli ferratos postes portasque refregit. 29-19 Verg Aen 1.263. dirae ferro et compagibus artis claudentur Belli portae. 80-90 Stat Theb 5.144. arma indulget pater et saeui mouet ostia Belli. → Serv Aen 1.294. Belli portae Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit. Gloss 4.431.44. Belli portae templum est quod bello patet et pace clauditur. → adi. ad bellum pertinentia inueniuntur quibuscum id magis minus coniungitur et belli genera describit — aplicados a bellum se encuentran adjetivos con los que se forman colocaciones más o menos frecuentes, que refieren a tipos de guerra bellum antarium. [Forma bellum altarium] bellum ad urbis portas actum - guerra librada a las puertas de la ciudad [HYPER bellum] → Paul Fest 7.26. Antarium bellum, quod ante urbem geritur. Serv Aen 11.156. bellum 'antarium' uocari solitum, quod sit ante urbem, quasi ante aras. Gloss 2.385.68. ὁ πρὸ τῶν πυλῶν πόλεμος. 2.499.45. ὁ πρὸ θυρῶν πόλεμος. bellum ciuile.x490bellum inter ciues factum — guerra civil [HYPER bellum SIMarma ciuilia, bellum domesticum, bellum intestinum, discordia ciuilis, arma ciuilia, motus ciuilis, plus quam ciuile bellum ANT concordia ciuilis DOM publicus; contra externum oppositum] 63 Cic Catil 3.19. haruspices ... bellum ciuile ac domesticum ... adpropinquare dixerunt. 105-110 Tac Hist 1.79. Conuersis ad ciuile bellum animis externa sine cura habebantur. 404 Sulp Sev Chron 1.28.7. aduersus Beniamin tribum ciuile bellum fuit. Inscr 312 Cil 3.9835. Valerio ... protectori defuncto bello ciuile in Italia ann L. → Isid Orig 18.1.4. Plus quam ciuile bellum est ubi non solum ciues certant, sed et cognati; quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer inuicem dimicauerunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicauit, et pater aduersus filium arma portauit. Gloss 2.29.4. ἐμφύλιος πόλεμος. 4.211.11. bellum domesticum, quando una ciuitas inter se pugnat. 4.24.50. intestinum. bellum domesticum.x14bellum ciuile — guerra civil [HYPER bellum SIM→bellum ciuile] 56 Cic Har resp 49. togatum belli domestici exstinctorem. 63-65 Sen Epist 91.7. Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt. 350 Iust 5.2.12. Domesticis ... bellis Graeciam obterendam, ne externis uacet. → Gloss 4.488.25. bellum ciuile. 4.591.42. intra domos. bellum externum.x65 [Forma bellum extraneum-x1] bellum contra hostes, bello ciuili oppositum — guerra contra enemigos del país, en cuanto opuesta a la guerra civil [HYPER bellum ANT bellum domesticum] 56 Cic Har resp 49. illum externorum bellorum ... uictorem. 49 Sen Bre 4.5. Romana caede lassos exercitus ad externa bella conuertit. 390 Amm 18.9.3. nihil praeter bella timetur externa. 417-418 Oros Hist 3.21.7. domesticam quietem extraneis bellis interpellatam. → Gloss 2.411.59. bellum extraneum πόλεμος ἐξοτικός. bellum iniustum.x14 [Forma non iustum bellum] bellum non indictum uel quod iusti belli causas excedit — guerra indebida o improcedente por no haber sido declarada o por exceder los motivos de la guerra justa [HYPER bellum ANT bellum iustum] 70 Cic Diu in Caec 62. cum uero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. 92 Sil 1.538. turbine caeco ultrix iniusti uibrauit lancea belli. 390-406 Vulg Iud 11.27. male agis indicens mihi bella non iusta. → Isid Orig 18.1.2. iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit (3.35): 'Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta’. bellum interneciuum.x1057 Cicbellum sine misercordia letale —aguerra mortífera, sin piedad y sin cuartel [HYPER bellum] 29-9 Liv 9.25.9. nullus modus caedibus fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis crimine perinde ac si interneciuo bello certasset. 79 Plin Nat 10.24. accipiter bellum interneciuum gerit cum aquila, cohaerentesque saepe prenduntur. 350 Iust 26.2.3. Tanta rabies feros animos inuaserat ut non parcerent aetati cui etiam hostes pepercissent, bellumque interneciuum cum liberis liberorumque matribus gererent. → Gloss 4.591.43. cum uicti omnes occiduntur. bellum internum.x4bellum ciuile — guerra civil [HYPER bellum SIM→bellum ciuile] 105-110 Tac Hist 2.69. Batauorum cohortes ... in Germaniam remissae, principium interno simul externoque bello parantibus fatis. 197 Tert Apol 22.2. quod externa atque interna bella dilaniant … prouidenter scripta sunt. → Gloss 2.411.60. πόλεμος πολιτικός. bellum intestinum.x2954 Cicbellum ciuile — guerra civil o intestina [HYPER bellum SIM→bellum ciuile] 42-41 Sall Catil 5. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia ciuilis grata fuere. 60 Colum 9.9.6. plebs in partis diducitur ... intestino bello totae gentes consumuntur. 400 Hist Aug Gord 22.9. bellum intestinum ortum est, cum essent armati etiam senatores. → Gloss 2.29.5. πόλεμος μεταξὺ συγγενῶν. 4.313.36. ciuile uel domesticum uel castrense. bellum iustum.x34 85 Cicbellum defensionis uel uindicationis causa rite indictum — guerra formalmente declarada, motivada por reclamación o defensa [HYPER bellum ANT iniustum bellum] 63 Cic Catil 2.1. Palam iam cum hoste nullo inpediente bellum iustum geremus. 121 Suet Galba 10.4. Alexandrina nauis Dertosam appulit armis onusta ... ut nemini dubium esset, iustum piumque et fauentibus diis bellum suscipi. → Isid Orig 18.2. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. bellum maritimum.x5 70 Cic [Forma bellum maritumumx2] bellum nauale — guerra marítima [HYPER bellum SIM bellum nauale] 29-9 Liv 42.56.7. triremes ... quadriremes praetor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis. Inscr 38-12 Hd 2919 Athenis. naues hostium depresserit cxiix bello maritumo. → Gloss 5.270.58. quod in mare fit. bellum nauale.x44 35-32 Nepbellum mari peractum — guerra marítima [HYPER bellum SIM bellum maritimum] 29-9 Liv 32.21.27. Peloponnesus ... nulli apertior neque opportunior quam nauali bello. 117-180 Flor Epit 1.45. Inde cum Venetis etiam nauale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis nauibus rixa. 368-369 Anon De mach bell 17.1. Liburnam naualibus idoneam bellis. → Gloss 4.211.14. pugna in nauibus mari. 2.375.13. ναυμαχία. 2.411.61. πόλεμος θαλάσσιος. bellum piraticum.x20bellum contra piratas peractum, praecipue id quod Pompeius anno 67 aec. fecit — guerra contra los piratas, especialmente la que llevó a cabo Pompeyo contra los piratas mediterráneos en 67 aec. [HYPER bellum DOM Creta, Pompeius] 46 Cic P. red. in sen 11. quo in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset. 116 Tac Ann 15.25. in tantum ferme modum aucta potestate, quem populus Romanus Cn. Pompeio bellum piraticum gesturo dederat. 350 Iust 39.5.3. Creta Ciliciaque piratico bello perdomitae in formam prouinciae rediguntur. → Isid Orig 18.1.5. Nam piratica bella sunt sparsa latronum per maria mioparonibus leuibus et fugacibus, non solum nauibus commeatus, sed etiam insulas prouinciasque uastantibus. Quos primum Gnaeus Pompeius post multam uastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate conpressit ac superauit. bellum sociale.x20bellum contra populi Romani socios Latinos, qui Romanam ciuitatem affectabant, annis 91-88 aec. factum —-guerra social, que hicieron los romanos en 91-88 aec contra los aliados latinos, que aspiraban a la ciudadanía romana [HYPER bellum SIM bellum Italicum, bellum Marsicum] 35-32 Nep Chabr 4.1. Chabrias ... periit bello sociali. 30 Val Max 1.6.4. L. Sulla consul sociali bello ... ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. 417-418 Oros Hist 2.14.17. sub specie socialis belli domesticos motus exsequuntur. bellum terrestre.x8bellum terra factum — guerra terrestre [HYPER bellum] 29-9 Liv 21.49.2. Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, ... a Sempronio consule ... terra marique res gestae. 117-180 Flor Epit 2.14. terrestribus ac naualibus bellis omne imperii corpus agitatum est. 417-418 Oros Hist 6.19.2. Pompeius ... saepe terrestri naualique bello uictus et captus ac post paululum interfectus est. → Gloss 5.271.7. quod in terra agitur. → item adi. ad homines uel gentes pertinentia inueniuntur quibuscum id coniungitur — también se formaron colocaciones junto a adj. referidos a nombres de persona o de naciones bellum Antonianum.x2bellum quod Octauius contra Marcum Antonium annis 31-30 aec. fecit Actiaco proelio persoluto — guerra que sostuvieron Octavio y Marco Antonio en 31-30 aec. y que se dirimió en la batalla de Accio [HYPER NOMEN bellum] 32 Val Max 3.8.8. Maeuius centurio diui Augusti, cum Antoniano bello saepe numero excellentes pugnas edidisset, ... ad Antonium Alexandriam perductus. → Gloss 5.271.4. quod gessit Antonius. bellum Cimbricum.x19bellum quod Romani C. Mario duce contra Cimbros annis 113-101 aec. confectum est — guerra cimbria, librada entre los romanos y los cimbrios en 113-101 aec, liderada por C. Mario [HYPER NOMEN bellum SIM bellum Gallicum, bellum Teutonicum] 42-41 Sall Catil 59.3. Ipse ... propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. 79 Plin Nat 2.148. Armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo Cimbricis bellis accepimus. 300-400 Amp 41. Cimbrico bello cum Cimbri Tridentinas Alpes occupauerunt. → Gloss 4.488.30. Gallicum, quia Galli Cimbri dicuntur. bellum Italicum.x24bellum sociale — guerra social [HYPER NOMEN bellum SIM→bellum sociale] 44-43 Cic Phil 14.33. Multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et magni fuerunt. 30 Vell 2.15.1. Mors Drusi iam pridem tumescens bellum excitauit Italicum. 350 Obseq 57. Centena milia hominum consumpta Italico ciuilique bello relata sunt. → Gloss 4.24.51. bellum Romanum. bellum Marsicum.x19 44-43 Cicbellum sociale — guerra social [HYPER NOMEN bellum SIM→bellum sociale] 44 Cic Diu 1.99. Marsico bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. 79 Plin Nat 7.34. serpentem peperit inter initia Marsici belli ancilla. 350 Iust 38.152. uniuersam Italiam bello Marsico consurrexisse, non iam libertatem, sed consortium imperii ciuitatisque poscentem. bellum Mithridaticum.x35bella a Romanis contra Mithridatem Ponti regem annis 88-63 aec. confecta — conjunto de guerras llevadas a cabo por los romanos contra Mitrídates vi del Ponto entre 88-63 aec. [HYPER NOMEN bellum] 46 Cic Brut 306. cum ... Philo ... Mithridatico bello domo profugisset Romamque uenisset. 80 Mart Epigr 6.19.5. Tu Cannas Mithridaticumque bellum ... magna uoce sonas. 368 Eutr 6.16. Pompeius triumphauit de bello piratico et Mithridatico. Inscr Hd 23876 Tarracina in Latio et Campania. legionis VI uictricis bello Mithridatico. → Gloss 5.271.1. quod gessit Mithridates, rex Ponticae prouinciae. bellum Mutinense.x3 117-180 Flor ↔ 121 Suetbellum annis 44-43 aec. confectum, quo Octauius Lepidusque Marcum Antonium Mutinae muris tutum aggressi sunt debellaueruntque — guerra que tuvo lugar entre los años 44-43 aec., en la que Octavio y Lépido atacaron y vencieron a Marco Antonio, que se protegía tras los muros de Módena [HYPER NOMEN bellum] 121 Suet Rhet 1.5. Antonium, item Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse declamandi consuetudinem. → Gloss 5.271.3. Gallicum: Mutina enim ciuitas in Gallia. bellum Punicum.x314quaecumque e tribus bellis quodcumque Romani contra Carthaginienses saec. III-II aec. pro hegemonia in Mari Nostro occidentali adipiscenda confecerunt — cada una de las tres guerras que los romanos mantuvieron y ganaron contra los cartagineses durante los siglos III-II aec. por la hegemonía en el Mediterráneo occidental [HYPER NOMEN bellum DOM secundum, primum, tertium] 44 Cic Off 1.79. Catonis bellum tertium Punicum, in quo etiam mortui ualuit auctoritas. 30 Vell 2.38.2. Primus Africam Regulus nono ferme anno primi Punici belli aggressus est. 300-400 Amp 42. Tertium Punicum bellum maioris gloriae quam operis fuit. Inscr 30-37 Hd 25091 Saguntum in Hisp Cit. Publio Scipioni consuli imperatori ob restitutam Saguntum ex senatus consulto bello Punico secundo. → Gloss 4.24.52. Africum. bellum Teutonicum.x4bellum Cimbricum — guerra teutónica [HYPER NOMEN bellum SIM→bellum Cimbricum] 70 Frontin Strat 1.2.6. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorum et Ligurum fidem litteras eis misit. 360 Vir Ill 75.3. Bello Cimbrico et Teutonico legatus bonam operam nauauit. → Gloss 5.402.41. Gallicum, Teutoni enim Galli sunt. → item loc. uerb. intr. inueniuntur — asimismo se encuentran loc. subs. intr. loc. uerb. bellum committere. bellum inire — comenzar una guerra [HYPERaggrediSIM→bellum inire] 29-9 Liv 21.40.11. deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum. 100-200 Ps Quint Decl 14.7. potionem excogitasti, qua bella committere, qua se totum humanum genus posset odisse. 390 Veg Mil 4.46. Quid fiat, cum aperto Marte bellum nauale committitur. bellum ducere. abellum facere siue bellare — hacer la guerra o guerrear [HYPER pugnare SIM bellum gerere] 48 Bell Hisp 26.4. exercitum tironem non audent in campum deducere nostrisque adhuc freti praesidiis bellum ducunt. 350 Iust 15.2.15. Ptolomeus et Cassander ... non commune uniuersorum bellum ducunt nec auxilium ferre alter alteri uolunt. bbellum protrahere uel sustinere — prolongar o mantener la guerra [HYPER pugnare] 45 Caes Ciu 1.61.4. magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant. 92 Sil 5.97. si certare dolis et bellum ducere cordi est, interea rapidis aderit Seruilius armis. 105-110 Tac Hist 2.32. proinde duceret bellum. paucis diebus quartam decimam legionem ... adfore. bellum facere. bellare — hacer la guerra o guerrear [HYPER pugnare] 63 Cic Catil 2.11. nullus rex est, qui bellum populo Romano facere possit. 160 Gell 6.2.6. Is admiratur et permouetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano uolentem dehortetur. 400 Vulg Apoc 13.7. Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et uincere eos. bellum gerere. bellare — hacer la guerra o guerrear [HYPER pugnare SIM bellum ducere] 239-169 Enn Trag 105. annos multos longinque ab domo bellum gerentes. 68-44 Cic Att 7.17.4. in quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae. 100-200 Ps Quint Decl 341.6. bella cotidie geruntur aduersus barbaras et bellicosissimas gentes. 368 Eutr 7.11. Nam nusquam ipse pugnauit, bella per legatos gessit suos. → Gloss 4.431.43. bella gero pugnas facio. 5.520.21. bellago inimicitias exerceo. bellum indicere alicui. bellum rei publicae cuicumque declarare — declarar la guerra a un Estado [HYPERdeclarareDOM populus] 63 Cic Catil 2.14. Manlius iste centurio ... bellum populo Romano suo nomine indixit. 92 Sil 1.694. uertant inde ad Carthaginis arces nec diuum oblitis indicere bella morentur. 314 Lact Mort pers 43.4. Maxentius ... bellum Constantino indixerat quasi necem patris sui uindicaturus. bellum inferre alicui. gentem, fines, ducem uel regempetere — atacar un Estado, territorio o a un gobernante [HYPERaggrediDOM Romanus, consul, auxilium] 29-9 Liv 1.11.5. Nouissimum ab Sabinis bellum ortum ... nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. 50 Curt 3.5.11. Strepitum hostilium armorum exaudire mihi uideor et, qui ultro intuli bellum, iam prouocor. 350 Iust 17.1.8. ad Seleucum deficiunt eumque ... bellum Lysimacho inferre conpellunt. bellum inire. bellum initiare — comenzar una guerra [HYPERaggrediSIM bellum committere, bellum suscipere] 29-9 Liv 4.24.2. iussosque suo consilio bellum initum suis uiribus exsequi. 160 Gell 5.18.9. Scribere autem, bellum initum quo consule et quo confectum sit. 390-406 Vulg Chro I 20.4. post haec initum est bellum in Gazer aduersus Philistheos. bellum suscipere. bellum initiare — comenzar una guerra [HYPERaggrediSIM→bellum inire] 86-82 Rhet Her 2.49. quarum rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de uita dimicatur. 121 Suet Aug 25.4. Proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat. 368 Eutr 2.7. bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt.